Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

NONVS. 
88 
tas, alias feruentes, etiamque frigidas, haec esse causa uidetur, qud omnis ignis in 
superiora loca habet scandentem flamam, Ergo sol aethera, qui est supra se ra¬ 
d iis exurens efficit candentem in quibus locis habet cursum martis stella, itaque 
feruens ab ardore solis efficitur, Saturni autem quod est proxima extremo mun¬ 
do tangitque congelatas coeli regiones, uehementer est frigida, Ex eò iouis cum 
inter vtriusque circuitiones habeat cursum, a refrigeratione caloreque eorum 
medio, conuenientes temperatissimosque habere videtur effectus De zona. xii. si 
gnorue & septem astrorum contrarioque eoum opere ac cursu, quibus rationibus 
& numeris transeunt ex signis in signa & circuitum suum perficiant, vti a prae 
ceptoribus accepi, exposui, nunc de crescenti lumine lunae diminutioneque, 
vti traditum est nobis a maioribus, dicam, Berosus qui a caldeorum ciuitate si¬ 
ue natione progressus in asiam, & disciplinam patefecit, ita est professus, pilam 
esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere ceruleo colore, Cum aut cur¬ 
sum itineris sui peragens subiret orbem solis, tunc eam radiis & impetu calo¬ 
ris corripi conuertique candentem, propter eius proprietatem luminis ad lumen, 
Cum autem ea euocata ad solis orbes superiora spectet, tunc inferiorem partem 
eius, quod candens non sit propter aeris similitudinem obscuram uideri, cum ad 
perpendiculum extet ad eius radios totum lumen ad superiorem speciem re¬ 
tineri, & tunc eam uocari primam, cum praeteriens uadit ad orientis coeli par 
tes, relaxari ab impetu solis, extremanque eius partem candentiae, oppido qui te¬ 
nui linea ad terram mittere splendorem, & ita ex eo eam secundam uocari, Quoti¬ 
diana autem uersationis remissione, tertiam, quartam, indies numerari, septimo 
die sol cum sit ad occidentem, luna autem inter orientem & occidentem medias coeli te 
neat regiones, quod dimidia parte coeli spatio distet à sole, item dimidiam candem 
tiae conuersam habere ad terram, Inter solem uero & lunam cum distet totum mum 
di spatium & lunae orientis orbem sol retrospiciens, cum transit ad occidentem, eam 
quod longius absit a radiis remissam, quartadecima die plena rota totius orbis mit 
tere splendorem, reliquosque dies decrescentia quotidiana ad perfectionem luna¬ 
ris mensis versationibus & cursu a sole reuocationibus subire rotam, radiosque 
eius etiam menstruas dierum efficere rationes. Vti autem Aristarchus samius ma¬ 
thematicus uigore magno ronnes uarietatis disciplinis de eadem reliquit ex 
ponam, Non enim latet lunam suum propriumque non habere lumen, Sed ese vti 
speculum, & a solis inpetu recipere splendorem, Namque luna de septem astris circu 
sum proximum terrae in cursibus minimum peruagatur, Itaque quot mensibus 
sub rotam solis radiosque primò die antequam preterit latens obscuratur, & quoni 
am est cum sole, noua uocatur, postero autem die quo numeratur, secunda, prae 
teriens a sole, uisitationem facit tenuem extremae rotundationis, Cum triduum re 
cessit a sole, crescit & plus illuminatur, quotidie vero discedems cum perue¬ 
nit ad diem septimum distans a sole occidente, circiter medias coeli regiones, di¬ 
midia lucet, & eius quae ad solem pars spectat, ea est illuminata, Quarto autem 
decimo die cum in diametro spatio totius mundi absit a sole prficitur plena, &
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer