Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER 
rendo, tardior uidetur esse, Hi autem qui supra solis iter circinationes pera¬ 
gunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit, tum non progredium¬ 
tur, sed regressus facientes morantur, donicum idem sol de eo trigono in aliud 
signum transitionem fecerit. Id autem nonnullis sic fieri placet, quod aiunt, solem 
cum longius absit abstantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea 
sidera obscuratis morationibus impediri, Nobis uero id non uidetur, Solis.n. 
splendor perspicibilis & patens sine vllis obscurationibus est per omnem mum 
dum, ut etiam nobis apparet cum faciunt eae stellae regressus & morationes, 
Ergo si tantis interuallis nostra speties potest id animaduertere, quid ita di 
uinitatibus splendoribusque astrorum iudicamu? obscuritates obiici posse, Ergo 
potius ea ratio nobis constabit, quod feruor quemadmodum omnes res euocat, & 
ad se ducit (ut etiam fructus ex terra surgentes in altitudinem per calorem ui 
demus, non minus aquae vapores à fontibus ad nubes per arcus excitari) ea 
dem ratione solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectus, isequen¬ 
tes stellas ad se perducit, & ante currentes ueluti refrenando retinendoque non 
patitur progredi, sed ad se cogit regredi, & in alterius trigoni signum ee, For 
tasse desiderabitur quid ita sol quinto a se signo potiusquam secundo aut tertio 
quae sunt propiora faciat in his feruoribus retentiones, ego quemadmodum 
id fieri uideatur exponam, Eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus 
forma lineationibus extenduntur, Id autem nec plus nec minus est ad quintum 
ab eo signo, Igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus uaga¬ 
rentur, neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propio¬ 
ra flagrarent, Id autem etiam euripides graecorum poeta animaduertisse uidet, ait 
enim, Que longius a sole essent, haec vehementius ardere, propiora uero con 
temperata habere, itaque scribit in fabula phaetonte sic, 
x. Si ergo res & ratio & testimonium poetae veteris id osten 
dit, non puto aliter oportere iudicari, nisi quemadmodum de ea re suprascri¬ 
prtum habemus, louis autem inte r martis & saturni circinationem currens, maio 
rem quam mars, minorem quam saturnus peruolat cursum, Item reliquaestellae, quo ma 
iore absunt spatio ab extrem o coelo proximamque habent terrae circinationem, 
celerius percurrere uidentur, quod quaecunque earùm minorem circinationem 
peragens, saepius subiens praeterit superiorem, Quemadmodum si in rota, qua 
figuli utuntur impositae fuerint septem formicae, canalesque totidem in rota facti 
sint circum centrum in imò, ad crescentes ad extremum in quibus haecogantur 
circinationem facere, uerseturque rota in alteram partem necesse erit eas contra 
rotae uersationem nihil minus aduersus itinera perficere, & quae proximu 
centrum habuerit celerius peruagari, queque extremum orbem rotae peraget, 
etiam si aeque celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo 
tardius perficere cursum, Similiter astra nitentia contra mundi cursum suis 
itineribus perficiunt circuitum, sed coeli uersatione redundationibus refe¬ 
runtur quotidiana temporis circulatione. Esse autem alias stellas tempera¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer