NONVS.
tem perficit, Ea autem ſigna cum ſint numero. xii. parteſ duodecimas ſin-
gula poſſideant mundi, uerſentur ab oriente ad occidentem continenter
tunc per ea ſigna contrario curſu luna, ſtella mercurii, ueneris, ipſe ſol, itẽ
martis, & iouis & ſaturni, ut per graduũ aſcenſionẽ percurrentes, alius alia
circuitionis magnitudine ab occidente ad orientẽ in mundo peruagantur,
Luna die octauo & vigeſimo & amplius circiter hora, cœli circuitionẽ per-
currens, ex quo cœperit ſigno ire, ad id ſignum reuertẽdo perſicit lunarem
menſem, Sol autẽ ſigni ſpatium, quod eſt duodecima pars mũdi menſe uer
tente uadens tranſit, ita duodecim menſibus duodecim ſigno℞ interualla ꝑ
uagando, cũ redit ad id ſignũ unde cœperit, perficit ſpatiũ uertẽtis anni, Ex
eo, quẽ circulũ luna terdecies in duodecim menſibus percurrit, eũ ſol hiſdẽ
mẽſibus ſemel permetitur, Mercurii aũt & ueneris ſtellæ circum ſolis radios
ſolem ip̃um vti centrũ itineribus coronãtes, regreſſus retrorſum & retarda
tiones faciunt, Etiã ſtationibus ꝓpter eã circinationem morãtur in ſpatiis ſi
gno℞, Id aũt ita eſſe maxime cognoſcitur ex ueneris ſtella, ꝙ ea cum ſolẽ ſe
quatur, poſt occaſum eius apparens ĩ cœlo, clariſſime lucens veſperugo
vocitatur, aliis autẽ temporibus eũ antecurrens, & oriens ante lucem, luci-
fer appellatur, Ex eo nonnũꝗ̃ plures dies in vno ſigno cõmorantur, alias
celerius ingrediuntur in alterũ ſignũ, Ita ꝙ nõ æque peragunt numerum
dierum in ſingulis ſignis, quantũ ſunt morate prius, tranſiliendo celeriori-
bus itineribus perficiunt iuſtũ curſum, Ita efficitur uti ꝙ demorent{ur} in non-
nullis ſignis nihilominus cum eripiunt ſe a neceſſitate moræ, celeriter cõſe-
quantur iuſtã circuitionẽ. Iter aũt in mundo mercurii ſtella ita peruolitat,
uti trecenteſimo & ſexageſimo die per ſigno℞ ſpatia currens perueniat ad
id ſignũ, ex quo priore circulatione cœpit facere curſum & ita peræquatur
eius iter, ut cir citer tricenos dies ĩ ſingulis ſignis habeat numeri rationem,
Veneris aũt cũ eſt liberata ab impeditione radio℞ ſolis. xxx. diebus percur-
rit ſigni ſpatiũ, quo minus quadragenos dies ĩ ſingulis ſignis patitur, cum
ſtationẽ fecerit, reſtituit eam ſummã numeri in uno ſigno morata, ergo to-
tam circuitionem in cœlo quadrigenteſimo & octogeſimo & quinto die ꝑ
menſa, iterum in id ſignũ redit ex quo ſigno prius iter facere cœpit, Martis
vero circiter ſexcenteſimooctogeſimotertio die ſiderum ſpatia peruagan-
do peruenit eo, ex quo initium faciendo curſum fecerat ante, & in quibus
ſignis celerius percurrit cũ ſtationem fecit explet dierum numeri rationem
Iouis aũt placidioribus gradibus ſcandẽs contra mundi uerſatiõem circiter
tricentisſexagintaꝗnque diebus fingula ſigna permetitur, & conſiſtit ꝑ an
nos vndecim & dies tricẽtosſexagintatres, & redit in id ſignum, in quo an-
te duodecim annos fuerat. Saturni uero menſibus undetriginta & amplius
paucis diebus ꝑuadens per ſigni ſpatiũ, anno nono & uigeſimo circiter die
bus. clx. in quo ante triceſimo fuerat anno in id reſtituitur, ex eo quo mi-
nus ab extremo diſtat mundo, tanto maiorem circinationem rotæ percur-