Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER 
cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, Non minus etiam plures 
philologi cum graecorum sapientibus multa deliberantes, secretos cum his uide¬ 
buntur habere sermones, Et ad summam sapientium scriptorum sententiae cor 
poribus absentibus uetustate florentes, cu insunt inter consilia & disputatio 
nes, maiores habent quam praesentium sunt auctoritates omnes, Itaque caesar his aucto¬ 
ribus fretus, sensibus eorum adhibitis, & consiliis ea uolumina conscripsi, & 
prioribus septem de aedificiis, octauo de aquis, in hoc de gnomonicis rationi 
bus, quemadmodum eae radiis solis in mundo sunt per vmbram gnomonis i 
uentae, quibusque rationibus dilatentur, aut contrahantur explicabo. 
De gnomonicis rationibus ex radiis solis per vmbram inuentis & mun 
IIII. 
Caput. 
do atque planetis. 
a autemsunt diuina mente comparata habentque admirationem magnam conside¬ 
rantibus, quod vmbra gnomonis aequinoctialis, alia magnitudine est athenis, 
alia Alexandriae, alia Romae, non eadem placentiae, caeterisque orbis terrarum 
locis, Itaque longe aliter distant descriptiones horologiorum, locorum mutatioi¬ 
bus, Vmbragum enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analemmato¬ 
rum formae, ex quibus perficiuntur ad rationem locorum & vmbrae gnomonum ho 
rarum descriptiones, Analemma est ratio conquisita solis cursu & vmbrae cre¬ 
scentis a brumae obseruatione inuenta, e qua per rationes architectonicas cir 
cinique descriptiones est inuentus effectus in mundo, Mundus autem est omnium 
naturae regue conceptio summa, coelumque sideribus conformatum, Id uoluitur con¬ 
tinenter circum terram atque mare per axis cardines extremos, Nanque in his lo¬ 
cis naturalis potestas ita architectata est, collocauitque cardines tanquam centra, 
vnum a terra & a mari in summo mundo, ac post ipas stellas septentrionum. 
Alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eorum cardinu 
orbiculos, tanquam circum centra, vt in torno perfecit, qui graece   nominan¬ 
tur, per quos peruolitat sempiterno coelum, Ita media terra cum mari, centri 
loco naturaliter est collocata, His natura dispositis, ita uti septentrionali parte 
a terra excelsius habeat altitudine centrum, in meridiana autem parte inferiori¬ 
bus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per medium transuersa, & incli¬ 
nata in meridiem circuli delata zona duodecim signis est conformata, quae eo¬ 
rum species stellis dispositis duodecim partibus peraequatis exprimit depi 
ctam a natura figurationem, Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum or¬ 
natu circum terram mareque peruolantia cursus perficiunt ad coeli rotunditate. 
Omnia autem visitata & inuisitata temporum necessitudine sunt constituta, ex 
quibus sex signa numero supra terra cum coelo puagantur, caetera sub terra 
subeuntia, ab eius vmbra obscurantur, Sex autem ex his semp supra terra ni 
tuntur, Quanta pars enim nouissimi signi depraessione coacta uersatione su 
biens sub terram occultatur, tantundem eius contrariae versationis necessitate 
suppressa rotatione circumacta trans e locis non patentibus & obscuris egredi 
tur ad lucem, Namque vis vna & necessitas vtrunque simul orientem & occiden¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer