Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER 
nem aquilonem ue spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum, aut alumi¬ 
nosum, seu bituminosum, tunc enim permutantur, & aut calidae aquae, aut fri¬ 
gidae odore malo & sapore profundunt fontes. Neque enim calidae aquae est ulla 
proprietas, sed frigida aqua cum incidit parcurrems in ardentem locum efferuescit, 
& percalefacta egreditur per venas extra terram, ideo diutius non potst prmane¬ 
re, sed bręui spatio fit frigida. Nanque si naturaliter eet calida non refrigerarent 
calor eius, Sapor autem & odor, & color eius non restituitur, quod intinctus & 
commixtus est propter naturae raritatem. 
De aquis calidis & quas habeant vires a diuersis metallis prodeuntes, & de 
Caput. III. 
variorum fontium, fluminum, lacuumque natura. 
unt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua sapore optimo, 
quae in potione ita est suauis, vti nec fontanalis ab camoenis, nec martia saliens 
desideretur, Haec autem a natura prficiuntur his rationibus, cum in imo per alumen, 
aut bitumen, seu sulphur ignis excitatur, ardore per candefacit terram, quae est cir 
ca se, Supra se autem feruidum emittit in superiora loca vaporem, & ita si qui in 
his locis qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo uapore ef¬ 
feruescunt inter venas, & ita profluunt incorrupto sapore, Sunt etiam odore 
& sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti, pr 
loca ardentia transeunt & ab his per longum spatium terrae percurrentes refri¬ 
gerati perueniunt supra terram, sapore, odore, coloreque corrupto, vti in tybur 
tina via flumen albula, & in ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sul¬ 
phurati dicuntur, & reliquis locis similibus, Hi autem cum sint frigidi, ideo vi 
dentur aspectu feruere, quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, 
humore & igni inter se congruentibus offensi vehementi fragore, validos 
in se recipiunt spiritus, & ita inflati vi uenti coacti bullientes crebre per fon 
tes egrediuntur, Ex his autem qui non sunt aperti, sed aut saxis aut alia vi de¬ 
tinentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos 
grumorum tumulos, Itaque qui putant tanta se altitudine, quà sunt grumi 
capita fontium posse habere, cum aperiunnt fossuras latius, decipiuntur, Namque 
vti aeneum vas non in summis labris plenum, sed aquae mensuram suae capa 
citatis habens e tribus duas partes, operculumque in eo collocatum cum ignis 
vehementi feruore tangatur percalefieri cogit aquam, Ea autem propter na¬ 
turalem raritatem in se recipiens feruoris validam inflationem non modo 
implet vas, sed spiritibus extollens operculum & crescens abundat, Subla¬ 
to autem operculo emissis inflationibus in aere patenti, rursus ad suum lo¬ 
cum residet, Ad eundem modum ea capita fontinm cum sunt angustiis co¬ 
pressa ruunt in summo spiritus aquae bullitus, Simul autem latius sunt apti 
exinaniti per raritates liquidae potestatis residunt, & restituuntur in libramen¬ 
ti sui proprietatem, Omnis autem aqua calida, ideo quidem est medicamento¬ 
sa, quod in praeuiis rebus percocta aliam virtutem recipit ad vsum, Naque sulphu¬ 
rosi fontes neruorum labores reficiunt, percalefaciendo, exugendoque calo¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer