Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

OCTAVVS. 
77 
tur in terras, Vaporem autem& nebulas & humores ex terra nasci, haec uidet 
efficere ratio, quod ea habet in se & calores feruidos & spiritus imanes, refrige¬ 
rationesque & aquarum magnam multitudinem, Ex eo cum refrigeratur noctum, ven 
tore flatus oriuntur per tenebras, & ab humidis locis egrediuntur in alitu¬ 
dinem nubes, sol oriens impetu tangit orbem terrae, tum aer ab sole percalefact: 
cum roribus ex terra tollit humores, Licet & ex balneis exemplum capere. Nul 
lae enim camerae, quae su nt caldariorum supra se possunt habere fontes, sed coe 
lum quod est ibi, ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pa¬ 
uimentis aquam, & aufert secum in camerarum curuaturas & eam sustinet, Ideo quod 
semp vapor calidus in altitudinem se trudit, & primo non remittitur propter bre¬ 
uitatem, simul autem plus humoris habet congestum, non potest sustineri propter 
grauitatem, sed stillat supra lauantium capita, Ita quoque eadem ratione celestis 
aer cum ab sole percipit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit humores 
& congregat ad nubes, Ita enim terra feruore tacta eiicit humores, ut corp? 
hominis ex calore emittit sudores, Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus 
qui a frigidissimis partibus veniunt procreati septentrio & aquilo, extenuatos 
siccitatibus in aere flatus spirant, Auster vero & reliqui, qui a solis cursu im 
petum faciunt, sunt humidissimi, & semper apportant hymbres, quod percalefa 
cti ab regionibus feruidis adueniunt, & ex omnibus terris lambentes eripiunt 
humores, & ita eos profundunt ad septentrionales regiones, Haec autem sic fieri te 
stimonio possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum chorographiis pi¬ 
cta, itemque scripta plurima maximaque inueniuntur egressa ab septentrione, Pri¬ 
mumque in india ganges & indus a caucaso monte oriuntur, Syria, tygris, & 
euphrates, Asia, item ponto borysthenes, hypanis, tanais, colchis, phasis, 
Gallia, rhodanus, Belgica, rhenus, Citra alpes, timauus & padus, Italia ty¬ 
bris, Maurusia, quam nostri mauritaniam appellant, ex monte atlante dyris, qui 
ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum epta¬ 
bolum, & mutato nomine dicitur nigir, de inde ex lacu eptabolo sub mon¬ 
tes desertos subterfluens per meridiana loca manat & influit in paludem co¬ 
loe, que circucingit meroen, quae est aethiopum meridianorum regnum, Ab 
hisque paludibus se circumagens per flumina astasobam, & astaboram, & alia 
plura peruenit per montes ad catarractam, ab eaque se praecipitans per septen¬ 
rionalem peruenit inter elephantida & syenem, thebaicosque in aegyptum cam 
:os: & ibi nilus apellatur, Ex mauritania autem caput nili profluere ex eo ma¬ 
sime cognoscitur, quod ex altera parte montis Atlantis sunt alia capita item pro¬ 
suentia ad occidentis oceanum, ibique nascuntur ichneumones, crocodili, & 
aliae similes bestiarum pisciumque naturae preter hippopotamos, Ergo cum omnia 
maxima flumina in orbis terrarum descriptionibus ab septentrione videan¬ 
tur profluere, afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cur 
sui, latentes penitus habeant humores, nec fontes crebros amnesque raros, re 
linquitur vti multo meliora inueniantur capita fontium, quae ad septentrio¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer