LIBER
ex creta factum non coctum in ea fossione, eadem ratione opertum, positum
fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas humidum erit, & eti
am dissoluetur ab humore, Vellusque lanae si collocatum erit in ea fossura, in se
quenti autem die de eo aqua expressa erit, significabit eum locum habere copi¬
am, Non minus si lucerna concinnata, oleique plena, & accensa, in eo loco opr
ta fuerit collocata, & postero die non erit exucta, sed habuerit reliquias olei
& ellychnii, ipsaque humida inuenietur indicabit eum locum habere aquam, ideo
quod omnis tepor ad se ducit humores, Item in eo loco ignis si factus fuerit, & pr¬
calefacta terra & adusta, uaporem nebulosum ex se suscitauerit, is locus ha
bebit aquam, Cum haec ita erunt pertentata, & quae suprascripta sunt signa in
uenta, tum deprimendus est puteus in eo loco, & si caput erit aquae inuen¬
tum plures sunt circa fodiendi, & per specus in vnum locum omnes conducen¬
di, Hec autem maxime in montibus & regionibus septentrionalibus sunt que¬
renda, eo quod in his & suauiora & salubriora, & copiosiora inueniuntur, auer
si enim sunt solis cursui, & in his locis primum crebrae sunt arbores & siluo
sae, ipsique montes suas habent vmbras obstantes, ut radii solis non directi per
ueniant ad terram, nec possint humores exsuggere, Interualla quoque montium
maxime recipiunt hymbres, & propter siluarum crebritatem, niues ibi ab vm¬
bris arborum & montium diutius conseruantur, deinde liquatae per terrae
venas percolantur, & ita perueniunt ad infimas montium radices, ex qui¬
bus profluentes fontium erumpunt fluctus, Campestribus autem locis contra¬
rio non possunt haberi copiae, quae & si sint non possunt habere salubritatem
quod solis vehemens impetus, propter nulllam obstantiam vmbrarum eripit ex¬
hauriendo feruens explanitie camporum humorem, & si quae ibi sunt aquae ap
parentes, ex his, quod est leuissimum tenuissimumque, & subtili salubritate aer
auocans dissipat in impetum coeli, quaeque grauissimae duraeque & insuaues sunt
partes, eae infontibus campestribus relinquuntur.
Caput. II.
De aqua hymbrium.
T taque quae ex hymbribus aqua colligitur salubriores habet virtutes, eo quod eli¬
gitur ex omnibus fontibus leuissimis subtilibusque tenuitatibus, deinde per
aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo peruenit ad ter¬
ram, Etiamque non crebriter in campis confluunt hymbres, sed in montibus aut
ad ipsos montes, ideo quod humores ex terra matutino solis ortu moti, cum sut
egressi in quancunque partem coeli, sunt proclinati, trudunt aera, deinde cum sut
moti proprer vacuitatem loci, post se recipiunt aeris ruentes undas, Aer autem
cum ruit trudens quocumque humorem praeuium, spiritus & impetus & vndas
crescentes facit ventorum, A uentis autem quocunque feruntur humores conglo
bati, ex fontibus & fluminibus & paludibus & pelago, cum tepore solis co
tinguntur, exhauriuntur, & ita tolluntur in altitudinem nubes, eae deinde cum
aeris vnda nitentes, cum perueniunt ad montes, ab eorum offensa, & procel¬
lis propter plenitatem & grauitatem, liquescendo disperguntur, & ita diffundu¬