Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

OCTAVVS. 
76 
Tunc in quibus locis uidebuntur humores se concrispantes: & in aera surgen 
tes, ibi fodiatur, Non enim in sicco loco hoc signum potest fieri, Item animaduer¬ 
tendum est querentibus aquam, quo genere sint loca, Certa enim sunt in qui 
bus nascitur, In creta tenuis & exilis & non alta est copia, ea erit non optimo 
sapore, Item sabulone soluto tenuis, sed si inferioribus locis inuenietur, ea 
erit limosa & insuauis. In terra autem nigra sudores & stillae exiles inueniunt, 
quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis & solidis locis subsidunt, 
eae habent optimum saporem, Glarea vero mediocres & non certae uenae repe¬ 
riuntur, eaequoque egregia sunt suauitate, Item sabulone masculo, arenaque & 
carbunculo certiores, & stabiliores sunt copiae, eaeque sunt bono sapore, Ru¬ 
bro saxo & copiosae & bonae, si non par interuenia dilabantur & liquescant, 
Sub radicibus autem montium & in saxis silicibus, uberiores & affluentiores, 
eaeque frigidiores sunt & salubriores, Campestribus autem fontibus salsae, graues, 
tepidae, non suaues, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt 
in medios campos, & vbi sunt arborum vmbris contectae, praestant montano 
rum fontium suauitatem. Signa autem quibus terrarum generibus suberunt aquae, 
praeterqud suprascriptum est, haec erunt, si inu enientur nascentia, tenuis iuncus, 
salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera, aliaque quae eiusmodi sunt, quae non 
possunt nasci nec ali per se sine humore, Solent autem eadem in lacunis nata 
esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt aquam ex hymbribus, & 
agris per hyemen, diutiusque propter capacitatem conseruant humorem, quibus 
non est credendum, Sed quibus regionibus & terris, non lacunis, ea signa na 
scuntur non sata, sed naturaliter per se creata, ibi est querenda, In quibus lo 
cis eae non significabuntur inuentiones, sic erunt experiundae, Fodiatur quo¬ 
quouersus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque collocetur circiter so 
lis ocasum, scaphium aereum, aut plumbeum, aut peluis, ex his quod erit para¬ 
tum, Idque intrinsecus oleo vngatur, ponaturque inuersum, & summa fossura 
operiatur harundinibus aut fronde, supra terra obruatur, tum postero die 
aperiatur, & si in vasaestillae sudoresque erunt, is locus habebit aquam, Item si vas 
K iiii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer