Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

Mecefsara m 
Pomplar as 
LIBER 
in eadem redire, quaeque de aere nascerentur item in coeli regiones reuerti neque 
interitiones recipere, sed dissolutione mutata, in eandem recidere, in qua an¬ 
te fuerant proprietatem, Pythagoras vero, Empedocles, Epicarmus, aliique phy 
sici & philosophi, Haec principia quatuor ese proposuerunt, aerem, ignem, aqua, 
terram, eorumque inter se coherentes naturali figuratione ex generum discri¬ 
minibus efficere qualitates, Animaduertimus vero non solum nascentia ex 
his esse procreata, sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere, 
nec tueri, Nanque corpora sine spiritu redundantia non possunt habere vitam, 
nisi aer influens cum incremento fecerit auctus & remissiones continenter, Ca¬ 
loris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non erit spiritus anima¬ 
lis, neque erectio firma, cibique vires non poterunt habere concoctionis tempe 
raturam, Item si non terrestri cibo menbra corporis alantur, deficientur, & ita 
a terreni principii mixtione erunt deserta. Animalia vero si fuerint sine humo 
ris potestate exanguinata & exucta a principiorum liquore interarescent, Igi¬ 
tur diuina mens, quae proprie necessaria essent gentibus non constituit diffi¬ 
cilia & cara, uti sunt margaritae, aurum, argentu, caeteraque, quae nec corpus 
nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, et 
fudit ad manum parata per omnem mundum, itaque ex his siquid forte de¬ 
sit in corpore spiritus, ad restituendum aer assignatus, id praestat. Apparatus 
autem ad auxilia caloris, solis impetus & ignis inuentus, tutiorem efficit vi 
tam, item terrenus fructus escarum praestans copias, superuacuis desideratio¬ 
nibus alit & nutrit animalia pascendo continenter, Aqua vero non solum 
potus, sed infinitas vsui praebendo necessitates gratas (quod est gratuita) praestat 
vtilitates, Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus egyptiorum, osten¬ 
dunt omnes res e liquoris potestate consistere, itaque cum hydriam tegunt, 
quae ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumben¬ 
tes manibus ad coelum sublatis, inuentionibus gratias agunt diuinae beni¬ 
gnitatis. 
Caput. 
De aquae inuentionibus. 
um ergo & a physicis & aphilosophis & ab sacerdotibus iudicetur ex po¬ 
testate aquae omnes res constare, putaui quoniam in prioribus septem vo¬ 
luminibus rationes aedificiorum sunt expositae, In hoc oportere de inuentio¬ 
nibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque 
rationibus ducatur & quemadmodum item ea probetur scribere, Est enim me 
xime necessaria & ad vitam, & ad delectationes, & ad vsum quotidianum. Ea 
autem facilior erit, si fontes erunt aperti & fluentes, Sin autem non proflu¬ 
ent quaerenda sub terra sunt capita & colligenda, quae sic erunt ex periunda 
vti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis quibus erit 
quaerendum, & in terra mento collocato & fulcto prospiciantur eae regio¬ 
nes, Sic enim non errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit imotum men 
tum, Sed ad libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer