Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER ne vetuſtatibus fiunt horrida, ne cum extergentur, remittunt colores,
niſi ſi parum diligenter, & in arido fuerint inducti. Cũ ergo ita in parietib{us}
tectoria facta fuerint (uti ſupra ſcriptũ eſt) & firmitatẽ, & ſplẽdorẽ, & ad ue
tuſtatem permanẽtem uirtutẽ poterunt habere. Cum uero vnũ coriũ are-
næ, & vnũ minuti marmoris erit inductũ, tenuitas eius minus valendo faci-
liter rumpitur, nec ſplẽdorẽ politionibus propter imbecilitatẽ craſſitudi-
nis proprium obtinebit, Quẽadmodũ enim ſpeculũ argenteũ tenui lamel-
la ductum incertos, & ſine viribus habet remiſſiores ſplendores, quod aũt
eſolida temperatura fuerit factum, recipiẽs in ſe firmis uiribus politionem,
fulgentes in aſpectu, certaſ conſiderantibus imagines reddit. Sic tectoria,
quæ ex tenui ſunt ducta materia, non modo fiũt rimoſa, ſed etiam celeriter
euaneſcũt. Quæ aũt fundata arenationis, & marmoris ſoliditate, ſunt craſſi-
tudine ſpiſſa, cum ſunt politionibus crebris ſubacta, nõ modo fiũt nitẽtia,
ſed etiã imagines expreſſas aſpiciẽtibus ex eo opere remittũt. Græco℞ vero
tectores nõ ſolum his rationibus utẽdo faciũt opera firma, ſed etiã morta-
rio collocato, calce & arena ibi cõfuſa, decuria hominũ inducta ligneis ve-
ctibus pinſant materiã, & ita ad certamẽ ſubacta tũc vtũtur, Ita ueteribus
parietib{us} nõnulli cruſtas excidentes pro abacis vtuntur, Ipſa tectoria aba
corum, & ſpeculorum diuiſiõibus, circa ſe prominẽtes habent expreſſiões,
Sin autẽ in cratitiis tectoria erũt faciẽda, quibus neceſſe eſt etiã ĩ arrectariis,
& tranſuerſariis rimas fieri (Ideo ꝙ luto cũ liniuntur neceſſario recipiũt hu
morẽ, Cũ aũt areſcũt extenuati in tectoriis faciunt rimas) id vt non fiat, hæc
erit ratio. Cũ paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cãnæ cla-
uis muſcariis perpetuæ figant{ur}: deinde ite℞ luto inducto ſi priores tranſuer
ſariis harundinibus fixæ ſunt, ſecũdæ erectis figantur, & ita (vti ſupra ſcri-
ptum eſt) arenatũ, & marmor, & omne tectorium inducatur, Ita cãnarum
duplex in parietibus ordinibus tranſuerſis, fixa perpetuitas, nec ſegmina,
nec rimam ullam fieri patietur.

56. De politionibus in humidis locis. # Caput. IIII.

Quibus rationibus ſiccis locis tectoria oporteat fieri dixi, nunc quẽadmo-
dum humidis locis politiones expediantur, vt permanere poſſint ſine vi-
tiis, exponam. Et primum conclauibus, quæ planopede fuerint, ab imo pa
uimento alte circiter pedibus tribus pro arenato teſta trulliſſetur, et diriga-
tur, vti eæ partes tectoriorum ab humore ne vitiẽtur, Sin autem aliquis pa-
ries perpetuos habuerit humores, paulũ ab eo recedatur, & ſtruatur alter
tenuis diſtans ab eo, quantum res patietur, & inter duos parietes canalis du
catur inferior ꝗ̃ libramentũ conclauis fuerit, habẽs nares ad locũ patẽtem,
Item cum in altitudinem perſtructus fuerit, relinquant{ur} ſpiramẽta, Si enim
non per nares humor, & in imo, & in ſummo habuerit exitus, non minus
in noua ſtructura ſe diſſipabit. His perfectis paries teſta trulliſſetur, & diri-
gatur, & tunc tectorio poliatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer