SEXTVS.
tus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse, Ita & hominum corpora
vno genere figurationis, & vna mundi coniunctione concepta, alia propter
regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt tactu, alia propter hu
moris abundantiam grauissimas effundunt sonorum qualitates, Item pro¬
prter tenuitatem coeli, meridiane nationes ex acuto feruore, mente expedi¬
tius celeriusque mouentur ad consiliorum cogitationes, Septentrionales autem
gentes infusae crassitudine coeli propter obstantiam aeris humore refrige¬
ratae, stupentes habent mentes, Hoc autem ita esse a serpentibus licet aspice¬
re, quae per calorem cum exhaustam habent humoris refrigerationem, tunc
acerrime mouentur, per brumalia autem & hyberna tempora mutatione coe
li refrigeratae, imotae sunt stupore, ita non est mirandum si acutiores efficit
calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores, Cum sint
autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia consiliorum,
simul ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt, quod habent exuctas
ab sole animorum virtutes, Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus ad
armorum vehementiam paratiores sunt, magnisque viribus ruunt sine timo
re, sed tarditate animi sine considerantia irruentes, sine solertia, suis consiliis
refringuntur, Cum ergo ab natura rerum haec ita sint in mundo collocata,
vt omnes nationes imoderatis mixtionibus sint disparatae, placuit vt inter¬
spacia totius orbis terrarum regionumque medio mudi populus Romanus
possideret fines, Namque temperatissimae ad vtranque partem, & corporum men¬
bris, animorumque vigoribus, pro fortitudine sunt in Italia gentes, Quemad¬
modum enim iouis stella, inter martis feruentissimam & saturni frigidissi¬
mam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem¬
meridianamque ab vtraque parte mixtionibus temperatas & inuictas habet lau
des, Itaque consiliis refringit barbarorum vires, forti manu meridianorum co¬
gitationes, Ita diuina mens ciuitatem populi Romani egregia temperataque
regione collocauit, vti orbis terrarum imperio potiretur, Quod si ita es uti
dissimiles regiones ab inclinationibus coeli, variis generibus sint compara¬
tae, & vt etiam naturae gentium disparibus animis, & corporum figuris, quam i¬
tatibusque nascerentur, non dubitamus aedificiorum quoque rationes ad natio¬
num gentiumque proprietates apte distribui debere, cum habeamus ab ipsa
rerum natura solertem & expeditam monstrationem, Quoad potui sum¬
ma ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animaduerte
re, exposui, & quemadmodum ad solis cursum, & inclinationes coeli opor
teat ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates dixi, Itaque nunc
singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum, & vniuersos, &
separatos breuiter explicabo.
De aedificiorum priuatorum proportionibus & mensuris. Cap. II.
N ulla architecto maior cura esse debet, nisi vti proportionibus ratae partis ha
beant aedificia rationum exactiones, Cum ergo constituta symmetriarum ra¬
H iii
1114
ROMA