Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An exuſtione noua ſubstantia gignatur. δὲ ὲνεργ{εί}α: quia nimirum actu eſt id, ad quod conſtituendum
natæ atqueaptę ſunt partes Materiæ; neque alia eſt cauſa, cur
potentiâ ſphæra ſit actu ſphæra; & ſemper in definitione eſt
materia & actus, Κ{αὶ} ἀ{εὶ} τοῦ λόγου τὸ {με\‘ν} ὕλη, τὸ δὲ ἐνέργ{ει}ά
ἐςιν.

Maur. Si itaque ex his animum referamus ad Formæ defini-
tionem, quam 2. Phyſ. text. 28. attulit, ſemperque conſtantiſ-
ſime retinuit, τὸ {εἳ}δος ἐςιν ὁ λόγος, ὁ τοῦ Τί {ἦν} {εἶ}ν{αι}. ὄὶον τοῦ διὰ
πασῶν, τὰ δύο πρὸς ἔν: intelligimus cuiuſque rei Formam nil aliud
eſſe pręter rationem Eſſentiæ rei illius; quemadmodum illius,
quæ Diapaſon, à noſtris Octaua, dicitur, Conſonantiæ Forma
eſt Ratio dupla inter ſonos conſonantes. Quapropter hęc mecum
ipſe reputo. Conſonantia Diapaſon nil aliud eſt prętèr duos pa-
riter editos ſonos Rationem duplam habentes, ſeu nil aliud eſt-
pręter Rationem duplam ſonorum. Et quidem, ſi mente ſe-
cernamus ſonos ſa4; Ratione, illi ſunt Materiâ Conſonantię, Ra-
tio autem dupla ſonorum eſt Forma ipſius Diapaſon, cuius de-
finitionem vtraque ingreditur, re enim ipſâ nihil exiſtit Phyſi-
cum pręter ſonorum ipſorum gradus, alterum contentum, alte-
rum remiſſum, qui eam Rationem habentes ſimul emiſſi, fieri
non poteſt, quin ſibi viciſſim conſonent. Aurichalcum ex ęre
& lapide calaminari conflatur, nec quicquam habet pręter illa
duo; quæ ſi ſingillatim conſiderentur tanquam plura ad id nata
atqueapta, vt permiſceantur, aurichalci Materiam intelligimus; at ipſa complexio ęris lapidiſque calaminaris permiſtorum, For-
ma eſſe videtur & ratio aurichalci naturam, ſeu mauis eſſen-
tiam, conſtituens. Idem prorſus in pharmacis omnibus compoſitis
obſeruatur, quorum Materia ſunt Medicamenta ſimplicia, For-
ma verò eorum complexio orta ex permiſtione, vi cuius notio-
nem vnam mentibus noſtris ingerit à ſimplicium notionibus di-
uerſam. Cum autem diſſimiles ſint complexiones pro materię
diſſimilitudine, diſſimiles pariter conſtat eſſe formas; Neque enim
Theriacę, aut Elixir, Forma eſt plurium complexio generatim
ſumpta, ſed huius quidem horum ſimplicium Medicamentorum,
aut particularum ex ijs deſumptarum, illius verò illorum com-
plexio. Quìd igitur, ſi hęc pariter ad Naturę opera traducantur? ita vt ſimplices naturę Materię munere fungantur, earum autem
certa complexio Forma ſit, vi cuius certa corpora conſtituantur.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer