Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. vi, atque vnâ conſenſione naturæ ita conſtringuntur, vt vnum
ſint, quod Naturæ vniuerſæ commodis & vtilitati ſeruire valeat. Charetis, quem diſcipulum Lyſippus habuit, Solis Coloſſum me-
ditantis Rhodiam officinam omnibus membrorum formis refertam
ſi quis imperitus ingreſſus fuiſſet, & frontem mento fubnectere,
dextro humero ſiniſtrum brachium, ſiniſtro autem genu dextrum
crus attexere voluiſſet, & præpoſterè, inconditè, monſtrosè mem-
bra plurima collocâſſet, hic vtique vnum per accidens effeciſſet: at Chares ipſe LXX cubitorum ſimulacrum meditatus membra
omnia ſibi inuicem proportione reſpondentia aptè componens,
atque coagmentans, ſignum finxit inter Orbis miracula recen-
ſendum. Haud abſimili ratione ex pluribus ſimplicibus naturis diſ-
ſimilibus quidem, ſed ſibi inuicem aptè congruentibus, ea corpora
ortum habent, quæ per ſe fieri dicuntur.

Dand. Hæc planiſſimè conſentire videntur cum Ariſtotelis men-
te lib. 8. Metaph. text. 15. (apud Græcos cap. 6.) vbi aliquam eſſe
cauſam ponit, cur ex pluribus partibus fiat vnum: πάνΤων γὰρ
ὅσα πλ{εί}ω μέρη ἔχ{ει}, Καὶ μή έςιν ὄιον σωρὸς τὸ πᾶν, ἀλ\’λ ἔςι τὶ
τὸ ὄλον παρὰ τὰ μόρια, ἔςι τι {αἳ}τιον. *Omnium enim, quæcunque*
*plures partes habent, & non ſunt Omne* (hoc eſt aggregatum)
*ſicut aceruus, ſed eſt aliquod Integrum propter partes, aliqua est*
*cauſa. * Vbi Latinus interpres aut parum attentus in expoſitione
particulæ παρὰ, aut à corrupto Codice deceptus, vbinon τι τὸ
ὅλον legrit, ſed perperam τι τὸ ὀλλον, fucum fecit non paucis
dicens, *Sed est aliquid aliud præter partes: * id quod ab Ariſto-
telis ſcopo longiſſimè abeſſe conſtat, qui τὸ πᾶν vocat multa
coaceruata abſque eo, quod aut vllus ordo ſeruetur, aut par-
tes ipſæ huiuſmodi ordinem, ſi quis eſt, poſtulent, quale fuiſ-
ſet illud in Charetis officina monſtri ſimulacrum, aut ſimulacri
monſtrum, cui nulla quidem defuiſſent membra, ſed omnia fuiſ-
ſent præpoſterè collocata; quod propterea fuiſſet τὸ πᾶν, non
autem τὸ ὀλον, defuiſſet quippe forma, quam partes illæ debi-
to ordine coagmentatæ conſtituere poterant; quemadmodum
paulo inferiùs hoc explicans Philoſophus quærenti, ſi definitio
pallij eſſet æs rotundum, *quænam cauſa ſit, vt rotundum & æs*
*unum ſint*, reſpondet, *quoniam hoc quidem materia, illud verò*
*forma est: * hanc ſcilicet cauſam, cur vnum fiat propter partes,
aſſignârat, quia τὸ {με\‘ν} ὐλη, τὸ δὲ μορφὴ, Καὶ τὸ {με\‘ν} δυνάμ{ει}, τὸ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer