Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Quod in operibus noſtrarum artium manus efficiat, id
multo artificioſiùs Naturam efficere olim obſeruauit Cicero: & quemadmodum caſus imitari poteſt veritatem, ita Naturę opera
conatur Ars ęmulari; neque ideò quicquam dignitatis ipſi Na-
ture detrahitur, quòd eam Ars imitari ſtudeat, ſed hinc Artes
labor & induſtria illuſtrat, quòd ea fingant, quę ad Naturę opi-
ficium proximè accedant. Ipſe ſanè compoſitos ex Cardiacis mi-
nutiſſimè contritis atque exquiſitè commiſtis lapillos vidi, quos
pro lapide Bezoar, non obſcurâ ſpe valetudinis, vſurpare mi-
nimè dubitâſſem; quippe quiſciens, quid alijs ex eorum vſurpa-
tione acciderit proſperè & ex animi ſententiâ, non temere ex alio-
rum euentibus meis rationibus prouidere me poſſe cenſuiſſem. De-
cerpta ex arbore poma adhuc immatura ſi cineribus obruta ad
dies aliquot ſeruaueris, atque indè ad maturitatem pręcocem
deducta protuleris, an propterea, quia Solis radijs maturanda
non permiſiſti, mitiora non erunt, ſaporiſque ſuauitate care-
bunt? Multa ſunt, quę Arti materiam exquirenti, comportan-
ti, atque commiſcenti fæpè adſcribimus, Naturæ tamen effe-
ctioni tribuenda ſunt, quę multo perfectiùs particulas comminuit,
atque permiſcet, & in vnam naturam temperat. Sic in Theriacâ
(quandoquidem nos quaſi à Lycæo exules in Pharmacopœorum
officinas relegaſti) ſi perpendamus, quantum interſit, recens-
ne? an antiquior? illa fuerit, ſtatim apparebit, quàm modicum
ſit, quod Arti tot medicamentorum ſpecies primùm ruditer com-
pingenti, quàm multum, quod Naturæ poſtmodum fermentanti
debeat. Quemadmodum itaque non ex promiſcuâ ſpecierum
quarumcunque in Narthecium compactarum colluuione tempera-
tur medicamentum, ſed ex certis ſpeciebus pro ratâ portione ele-
ctis, acrite præparatis: Ita quoquè ſi fortuito concurſu diſſimi-
lium naturarum particulæ coëant, quæ neque vllo affinitatis iu-
re adſe mutuò referantur, neque ijs præditę ſint figuris, quibus
ſe arctè complecti valeant, neque præſtitutæ à Naturâ menſuræ
Rationem ſeruent, vtique miſcellanea illa corpuſculorum ſimpli-
cium turba non niſi temerè in vnum locum coacta, & ſub vnum
aſpectum ſubiecta, *Vnum per accidens*, dici poterit; non enim
ex pluribus illis res vna ex Naturæ inſtituto componitur. Sin autem
congruis Salibus tum volatilibus, tum fixis, iuſta humoris por-
tio permiſceat debitas Sulphuris atque Spirituum particulas, vnâ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer