Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. οὔτε ἄλλο ὀυδέν ἐςιν; ὀυδὲ δὴ {αἱ} ἀποφάσ{ει}ς. *Quare id, quod eſt vl-*
*timum, ſecundùm ſe neque eſt quid, neque quantum, neque aliud ali-*
*quid; nec verò negationes. *

Grad. Si ſatis video, ea quæ fiunt, coagmentari exiſtimatis
ex ſimplicibus naturis, in quas & diſſoluuntur, ſi intereant, ma-
nentibus adhuc integris naturis illis ſiuè coniunctis, ſiuè diſiun-
ctis, cum nec generari valeant, nec corrumpi, quippe quæ nec
ex alijs coaleſcere naturis, nec in alias diſſolui poſſunt, quia,
ſimplices cùm ſint, ex diſſimilibus rebus miſceri & temperari non
poſſunt, nec ex nihilo fieri, nec in nihilum abire, quia hæc vim
Naturæ excedunt. Quod ad rem ipſam attinet, nunc quidem
non repugnabo: verùm ſi non plus huic ſententiæ tribuitis, quâm
res & veritas ipſa concedat, quî fieri poteſt, vt pro hac ſtare
cenſendus ſit Ariſtoteles, qui omnium confeſſione à ratione
Principijreiecit Elementa? hæc enim corpuſcula ſimplicia à per-
uulgatis quatuor Elementis, ſi rite examinentur, vix, aut ne vix
quidem, diſtare inuenientur.

Dand. Ariſtoteles, non inficior, à Principiorum numero ex-
cludit elementa lib. 1. Phyſ. vbi Mutationis generatim acceptæ
principia veſtigat; cum enim ab vno ad alium ſtatum tranſire,
hoc ſit mutari, & fieri quod non erat, vtique prima atque ſim-
plex contrariorum ratio deprehenditur inter eſſe, & non eſſe; ad
quam demum oppoſitionem quodammodo adduci videntur que-
cunque contraria, & ſibi aduerſantia cenſentur. Idcirco Prima
Mutationis Principia etiam Prima Contraria eſſe oportet; atque
adeò Elementa, quæ à ſe inuicem per multiplicem oppoſitionem
ſeparantur (πῦρ γὰρ, Κ{αὶ} γῆ, Κ{αὶ} ἀὴρ, Κ{αὶ}υδωρ με\’θ ἐνα [?] ντιοΤήτων
συμπεπλεγ γμένα ἐςὶ, vt loquitur textu 54.) prima principia eſſe
nequeunt; nam ex text. 56. ἀδὺνατον πλ{εί}ους {εἶ}ναι ἐνανΤιὼσ{ει}ς τὰς
πρώτας. ἀ{εὶ} γὰρ ἐν ἐνὶ γέν{ει} μία ἐνανΤίωσίς ἐςιν. ἀπασαι δὲ {αἱ}
ἐνανΤιώσ{ει}ς ἀνάγε Θαι δοκοῦσιν {εἰ}ς μίαν. *Impoſſibile eſt plures eſſe*
*primas contrarietates; ſemper enim in vno genere vna contrarie-*
*tas eſt; omnes autem contrarietates reduci videntur ad vnam. *
Cœterùm illa ipſa Elementa, quæ, à primorum principiorum
ratione, eatenus tantùm repelluntur, quatenus ex oppoſitioni-
bus contexta, idem Philoſophus Phyſicas rationes examinans
ſemper in medium adducit, præſertim lib. 4. Meteor. vbi, nullâ
factâ decantatæ illius Materiæ Primæ mentione, non niſi ignem,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer