Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. lùm expetunt, cum terræ gremio mollito & ſubacto ſparſa exci-
piuntur) ita nullâ materiâ, quæ conflagret, opus eft, vt ignis
ille ſeruetur: hoc enim quod ignis pabulum dicimus, nil aliud
eſt quàm materia, quæ admoto igne ignem concipiens diſſolui-
tur, ac diſſipatur; ac propterea priore pereunte materiâ aliam
ſubminiſtrare oportet, vt noſtros in vſus ignis ſemel excuſſus è ſi-
lice, aut ſenſim, aut repente, ſoboleſcat, & propagetur: qui ſi
leniter per materiam ſerpat, aptus eſt, vt à nobis prudenter ad-
miniſtretur, noſtriſque commodis ſeruiat; ſin autem repente ma-
teriam omnem permeet, ſubito incendio illa conflagrat, vt puluis
pyrius: qua in conflagratione quia plurimæ partes in vaporem
attenuantur, & rareſcentes ad ampliſſimum ſpatium ſe illico ex-
plicant, diſijciunt omnia, quæcunque obſiſtunt, atque vapor
in fumum abiens in ſuperiora ſubuolat. Hæc autem in igne illo
terræ viſceribus concluſo, qui non gignitur ex conflagratione,
ſed naturâ ſuâ ſubſiſtit, non contingunt: propterea pabulo non
indiget, vt noua ſemper accenſio fiat. Sic ſtagnum aut lacus no-
uâ ſubinde aquâ non indiget, quemadmodum fluuius, quæ ſi de-
ficiat, alueus exiccatur: nec diſſimili ratione ignis, qui apud
nos eſt, ignis fluens cenſendus eſt, ille ſtagnans. Dicitur verò
ignis ille *Diuinus,* non quòd ei omnia præter naturam contingant,
ſed quia ſupra Naturæ vires à Diuinâ Iuſtitiâ aſſumitur ad torquen-
dos Spiritus incorporeos, quia impiorum corpora comburit, ne-
que tamen abſumit, quia ſingulos, vt ſunt meriti, diſcernens
iuxta culparum modum dolorem infligit: quæ omnia, niſi Diui-
na virtus intercederet, neutiquam ab igne ſieri poſſent. Cœte-
rùm nil prohibet, quin præterea telluri calorem impertiatur, & reliqua Naturæ opera adminiſtret. Quas autem impendentes tel-
luri ruinas ex igne ampliſſimam illam cauernam replente per io-
cum iactas, non opus eſt refellere: ſatis enim manifeſtum eſt tunc
illas eſſe timendas, cum materia accenſa repente per cuniculos ſe
dilatat, nec exitum inuenit paratum. At ignis ille purus abſque
materiæ vnico impetu attenuabilis admiſtione tantam raritatem
nonaffectat, neque adeò ampliorem locum requirit, quin ſatis
illi ſit per telluris venas ſerpere, aut etiam fortaſſe per Vulcano-
rum crateres placidè erumpere. Sed iam nimis multa diſputandi
gratiâ. Mihi enim cum igne illo, ſi Deus faueat, vt ſpes eſt, ni-
hil volo eſſe commercij. Quamuis autem illum grauiſſimum om-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer