Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. dem aquæ ex mari in eos illabitur, quantum indè aſcendit, ma-
nifeſtum eſt, quare non redundet mare nouâ aquarum ex flumi-
nibus ſuperueniente copia; & cur perennes ſint fluuij, ſemper
enim præſto eſt in terreę viſceribus humor, cui ſubiectus ignis per-
petuo calore ſubdit alas ad aſcendendum. Quia autem vapor in
aſcenſu aut ſpiritibus, aut ſalium particulis, aut ſulphurum,
commiſcetur, prout per varias foſſilium venas tranſit, idcir-
co variæ ſunt aquarum ſcaturientium proprietates, & aliæ
ſalutares, aliæ noxiæ, aliæ alijs qualitatibus præditæ deprehen-
duntur.

Dand. Hæc quidem ſatis commodè dicta videntur, nec ſuâ
carent probabilitate: attamen ſi igneus ille nucleus telluri inclu-
ſus huic putamini pro portione reſpondeat, vt calorem vſque-
quaque diffundere valeat, non exiguis terminis circumſcribatur,
oportet, ſed magnum & amplum ſpatium replere dicendus eſt. Cum autem neſciat ignis carcerem & anguſtias, quibus conclu-
datur, pati (quanto enim terrore diſijci impoſitas moles vide-
mus, ſi ſubiectum nitrati pulueris doliolum ignem concipiat?) nonne ex tanto igne perpetuæ nobis impenderent ruinæ, & tellus
in fruſta diſſiliret? Præterquam quod omnis ignis paſtu indiget,
nec permanere poteſt, niſi alatur: aut igitur dudum extinctus
eſſet ignis ille interior, ſi materia non ſuppetit, quam abſumat,
aut ſi maiora ſemper ſuſcipit incrementa, demum depaſcenda eſ-
ſet tellus, & in fauillam redigenda. Quoniam verò fatemur æter-
num fore impiorum in igne fupplicium, quorum corpora ſemper
torquebit, nunquam deuorabit, eximiumque feruorem ibi cum
tetris tenebris atque atrâ caligine fœderatum agnoſcimus ex Diui-
nis literis (id quod & Sybilla quædam à Lactantio lib. 7. Diu. inſtit. cap. 2 3. memorata prædixit loquens de extremo Iudicio Κ αὶ τότε
δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ξόρον ἐν πυρὶ πέμψ{ει}, *Tunc demum impios*
*quidem in caliginem in igne mittet)* illud rationi conſentaneum
videri poteſt, quod dicamus igni illi inferno nihil eſſe commercij
cum Naturæ operibus, neque inter elementa hunc orbem conſti-
tuentia eſſe recenſendum.

Maur. Plura vno ſpiritu opponis: patere igitur non per partes
dilui, quandoquidem Sol proximè in Occaſum vergens monet in-
ueniendum eſſe hodiernæ diſſertationis iuſto longioris exitum. Et
quia Lactantij mentionem faciens animum reuocaſti ad memoriam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer