Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignisloco. vocant, ſiue ex lapidum aut marmorum, ſiuè ex gemmarum
genere cenſeantur. Cum enim tellus omni varioque Spirituum,
Salium, & Sulphurum genere referta ſit, atque in eius cunicu-
los ſe paſſim humor inſinuet, hic vi caloris in vaporem atte-
nuatus dum mouetur, modò ſulphuris, modò ſalis particulas,
modò ſpiritus offendit, quibus imbuatur. Cumque vrgente ca-
lore ſollicitatus vapor iam certo ſpirituum genere fœtus incidat
in cognatum Sulphur, tum in Salem ſpiritibus illis & Sulphuri
congruum, ſe inuicem complectuntur, & paulatim excoquun-
tur, atque commiſcentur adeò, vt ſingula in minimas particu-
las, vt ita loquar, contrita iam, diſcrimine omni remoto, diſcer-
ni nequeant, & in vnam temperentur naturam, variumque exur-
gat metallum pro variâ particularum componentium ſpecie. Quod
ſi particularum huiuſmodi componentium permiſtio contigerit
craſſiore quadam Mineruâ (quia fortaſſe non ſatis virium ibi exer-
cere poteſt interior caloris origo) vel non eâ copiâ ſpecies aliqua
ſuppetat (puta ſulphura aut ſpiritum) quæ reliquis ſpeciebus pro
ratâ portione reſpondeat, rudimentum metalli conſurgit, aut
Pyrites, vulgo Marcheſita: Idemque de cœteris foſſilibus, ana-
logiâ ſeruatâ, dicendum. Et quia non vbique eadem ſpecies, aut
par copia reperitur omnium particularum, quæ aptæ ſunt ad gi-
gnendum aliquod foſſile aut metallum, ideò non omnis fert omnia
tellus; & alia foſſilia nonadeò procul à ſuperficie telluris, alia in pro-
fundiore ſinu generantur.

Dand. Hæc ratiocinatio nihil habere videtur incredibile aut
abſurdum: ſi enim ſubdito igne calentibus in vaſis concluſæ ex
arte plures ſpecies in vnam temperantur, & vno eodemque ca-
lore furni Philoſophici, cuius fornici plura vaſa alijs atque alijs
herbis referta inſeruntur, varij & oppoſitis viribus præditi li-
quores extillantur; non video, cur ſimile quid præſtare non
poſſit interior ille ignis à Naturâ imis terræ latebris in-
cluſus.

Maur. In tempore vtique in Chymicarum extillationum men-
tionem incidiſti, & ſuſceptæ cauſæ, propoſitæque ſententiæ non
ſpernendum argumentum ſuppeditâſti. Quàm multos torquet
perpetuus ille circuitus, & quaſi orbis aquarum ex fontibus per
riuos & flumina in mare dilabentium, atque iterum ex mari in
fontes redeuntium? Nemo quippe eſt, qui ex mari per terræ cu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer