Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. lucratam fuiſſe ponderis grana ſex, ita tamen vt ſeptem ſcrupu-
la & amplius in calcem ſubcæſiam conuerſa fuerint. Cum verò
calcis illius (quod Plumbi & extinctæ Flammæ aggregatum ipſe
vocat) pondus in Aquâ examinaretur, deprehenſa eſt ſpecifica
grauitas minor ſpecificâ grauitate Plumbi, cuius grauitas ad a que
mole paris grauitatem eſt proximè vt 23 ad 2, ſubtilis verò huius
Calcis grauitas inuenta eſt ſolùm vt 9 ad 1. Ex quo manifeſtè de-
prehenditur (ſi Calx ſit Metalli & Ignis aggregatum) additum
quidem fuiſle metallo aliquid, quod in aëre graue ſit, cum me-
talli pondus augeatur, non tamen illud additamentum in metalli
naturam tranſijſſe, cum ipſi metallo, vtpote leuius aquâ, de-
trahat grauitatem. Hanc verò ſpecificæ grauitatis mutationem
in Calce plumbi obſeruatam, ſatis probabili coniecturâ exiſtima-
re poſſumus contigiſſe etiam laminæ cupreæ, atque argenteæ, in
quibus manifeſtus tumor apparuit. Deinde adhuc incertum ma-
net, vtrùm igniculi illi ſuapte naturâ grauiores ſint aëre iſto in-
fimo, in quo viuimus, & experimenta inſtituimus: Quemadmo-
dum enim aërem conſimili aëre neque grauiorem, neque leuiorem
dicimus, fieri tamen poteſt, vt plurimus aër in locum vnum con-
geſtus atque conſtipatus grauior fiat aëre non conſtipato, vt in
follibus pugillatorijs videmus, quos etiam aëre hoc noſtro gra-
uiores futuros exiſtimo, quamuis in altiſſimo monte inflati fuiſſent
aëre tenuiſſimo & leuiori, atque huc adducti: Ita pariter quid
prohibet igniculos ſuapte quidem naturâ leuiores aëre, aut certè
non grauiores, eâ copiâ demum in metalli poros congeri, vt plu-
rimum materiæ in anguſtiſſimo ſpatiolo collocatum exigat minùs
abeſſe à centro grauium, quàm circunfluus aër minus habens ma-
teriæ in mole pari? Quapropter hiſce atque eiuſmodi experimen-
tis ne plus æquo tribuatur, cauendum; nec niſi meram coniectu-
ram ex ijs capiendam cenſeo: Noui enim, quàm multa ſint, quę
nos fallunt probabilitate magnâ, vt aiebat Cicero in Academi-
cis. Sed neque ob quamlibet obiectam difficultatem reijcienda
ſunt: nam ſi nullo adhuc experimento didicimus ita poſſe aërem
conſtipari, vt aquæ grauitatem ſuperet, non facilè admittendum
congeſtos igniculos fieri aëre grauiores, ſi ſinguli ſint ſecundùm ſpe-
ciem leuiores ipſo aëre.

Dand. Si nobis, qua methodo Plumbi calx intrà aquam ex-
penſa fuerit, innoteſceret, fortaſſe lux aliqua maior affulgeret ad

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer