Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. Auri tinctura pag. 4. allatum. Solue, inquit, metallum ſulphu-
reum aliquod, vt ferrum, aut cuprum, quouis ſpiritu acido: denuòque abſtrahe ſpiritum: id quod remanet candefacito, non
tamen nimis, ſed quantum ſufficit ad omnimodam ſpirituum ex-
pirationem. Reliquam huiuſmodi materiam (obſeruato priùs
illius pondere) crucibulo immiſſam colloca in igne (caue tamen,
ne fluat metallum, ſed ſaltem obſcurè candeat cum crucibulo)
trium vel quatuor hebdomadum ſpatio. Quo tempore elapſo,
iterum exemptum metallum ad libræ lances examina, & re ipſa
euidens experiere metalli tui incrementum. Alterum eſt, quod
ille vocat Euidentius. Colloca cuprum, vel aliud metallum ſul-
phureum cum 16 vel 18 partibus plumbi in cupellâ optimè cre-
matâ factâ è cineribus ligni vel oſſium, in fornace docimaſticà
(obſeruato priùs exactiſſimè pondere cupellæ, cupri, & plumbi)
& igne, non tamen nimio, fac euaneſcere cum plumbo cuprum. Quo facto exime cupellam, vbi refrixerit: & illam denuò exami-
natam librâ reperies longè grauiorem, ita vt pondus eius (quam-
uis multum plumbi in auras abierit in cupellatione) excedat non
modò proprium ſed etiam cupri & plumbi pondus. Quid additum
eſt præter ignem?

Grad. Quanquam ſatis perſpectum habeam à non paucis hanc
igniculorum irruptionem in vaſa igni expoſita improbari, neque
prorſus velint aquam ſubditis ignibus efferueſcere, quòd illi cali-
da effluuia per vaſis meatus illapſa commiſceantur; Ego tamen ab
hac philoſophandi methodo non abhorreo, & facilè adducor, vt
admittam tenuiſſimas ignium particulas ita ſe in metallorum po-
ros inſinuare, vt illis implicatæ & permiſtæ cohæreant. Verùm
ab illâ tam penitùs inſitâ, tam vetuſtâ opinione, quæ lycea op-
pleuit, nec ſolùm ad opinionem vulgi retenta videtur, de Ignis
leuitate, cum eâ iam tum puer imbutus fuerim, non adeò prom-
ptè me expedio; propterea me omnem priùs in partem verſo, quàm
illam ex animo excutiam. Liceat igitur ſic ratiocinari. Fingamus
molem ali quam ex ferro & ligno compoſitam, huiuſque molis gra-
uitatem in aquâ examinemus. Tum moles illa in ardenti fornace
tantiſper retineatur, dum lignum vi ignis abſumatur; aut potiùs
(nequam fortè additi ponderis ſuſpicionem ingerant igniculi) cul-
tro eximantur aut omnes, aut plurimæ partes ligni. Deinde ite-
rum in aquâ examinetur molis illius grauitas, & deprehendetur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer