Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. ſe omni aëre, qui ſuâ leuitate metalli grauitatem imminuere
valeat.

Grad. Sulphureæ fuligini patentes cupri, aut argenti, mea-
tus peruadenti facilè tribui poteſt illa ponderis acceſſio, quin
ignem propterea grauem dicamus. Cum enim cuprum præ ar-
gento ampliores poros habeat, plus admiſit ex illâ fuligine, ideò-
que maius in cupro fuit quàm in argento incrementum graui-
tatis: & fortaſſe non æquè purum adhibitum eſt ſulphur vtri-
que experimento, vt proinde alterius fuligines additæ fuerint
grauiores.

Maur. Non eſt ad Sulphuris naturam, quaſi ad peculiarem
cauſam referenda hæc ponderis appendicula; Nam laminarum
cuprearum vncia vna in depreſſo crucibulo impoſita furno pro-
batorio, ibique duas horas ſeruata, acquiſiuit ponderis grana
triginta: & ramentorum cupri vncia breuiſſimo crucibulo inie-
cta, atque tegulâ fornicatâ cooperta, in furno probatorio ad
tres horas relicta, demum deprehenſa eſt granis quadraginta
nouem aucta. Similiter vncia ſtanni Anglici in catino tegulâ for-
nicatâ cooperto poſt duas horas extracta è furno probè calcinata,
drachmam integram lucrata fuerat. Item ramentorum chalybeo-
rum drachmæ quatuor per duas horas in catino ſub fornicatâ
tegulâ detentæ incrementum ponderis acquirebant vnius drachmę
& granorum ſex cum quadrante. Hìc nullæ interceſſerunt ſulphu-
ris fuligines.

Grad. Experimenta huiuſmodi ab ingenuo viro producta quis
niſi plenus inconſiderantiſſimæ, ac dementiſſimæ temeritatis infi-
cietur? Hìc mihi tamen ex animo euellendus eſt ſcrupulus, qui
me non parum ſtimulans adhuc ancipitem reddit. An non & ignis
iſte, quem Reuerberij vocant: ſuas habet fuligines, quæ etiam
ſub tegulam inſinuare ſe valeant in crucibulum, & metallo commi-
ſceri, cui proinde pondus addant?

Dand. At fuligini ipſi igniculos ineſſe non paucos contendent
igneæ grauitatis aſſertores. Certè ſi fuliginem in aquâ diſſolutam
tandiu coquas, donec ſanguinis inſtar aqua rubeſcat, tum hanc
terreo vaſe exceptam brumali tempore exponas frigori maximo,
adeò vt tota demum in glaciem albam concreſcat; ſi omnia con-
fringantur, in mediâ glacie reperies oleum maximè calidum in-
ſtar ſanguinis rubrum, quod præſtantiſſimum dicitur medica-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer