Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. tumuit, & octo ferè granorum in pondere incrementum ſuſcepit; deprehenſa ſiquidem eſt drachmæ vnius & granorum quin que cum
dodrante.

Dand. Anglicis tamen experimentis opponere quis poſſet Flo-
rentinorum Academicorum experimentum (fol. 256.) qui duas
planè æquales virgulas chalybeas delicatiſſimæ bilanci impoſue-
runt alteram ignitam, frigidam alteram; hæc autem paulo gra-
uior apparebat: ſed vbi ad eam proximè admota eſt pruna, aut
ferrum candens, illico redijt ad æquilibrium. Id quod contin-
git, ſiuè aureæ, ſiuè argenteæ, ſiuè ex quolibet alio metallo
fuerint virgulæ. Imò in lancibus vacuis eiuſdem delicatiſſimæ li-
bræ obſeruatum eſt, ſi alteri lanci admoueatur ex parte ſupe-
riori accenſus carbo, illam quaſi leuiorem attolli, at verò ſi
carbo ei ſubijciatur, eandem quaſi grauiorem factam de-
ſcendere.

Mauroc. Vt ab hoc poſtremo, quod quaſi παρέργον additur
præſenti quæſtioni, non eſt mirum lancem vacuam ſubdito car-
bone ignito deſcendere, & illo ſupernſe4; admoto attolli, ſi illud,
quod apud omnes extrà controuerſiam eſt, admittamus, videli-
cet aërem vi caloris rarum fieri: Si igitur ab ardente prunâ aër
infra lancem fit rarus, ac propterea leuior, quàm aër oppoſitæ
lanci ſubiectus, vtique lanx magis ſupra illum grauitat; idcirco
deſcendit. Contra verò aër intrà lancis labra comprehenſus ex
calore admoti carbonis rareſcit, adeòque moles ex lancis me-
tallo & aëre raro compoſita, fit in ſpecie leuior ac priùs, pro-
inde leuior quàm oppoſita lanx; ideò à grauiore attollitur. Quod verò ſpectat ad virgulas illas cœteroqui æquales, diſ-
pares tantùm ratione caloris & frigoris, dicam grauiorem appa-
rere frigidam virgulam, quia aër intrâ eiuſdem poros & lancis
labra comprehenſus non eſt æquè rarus, ac aër implens poros
virgulæ ignitæ, cuius calore rareſcit etiam aër, qui lancis labris
continetur: ſtatim igitur ac admotâ prunâ rareſcit aër circa & intrà frigidam virgulam, fit etiam leuior, & moles ex hoc aëre
raro & chalybe compoſita fit ſecundùm ſpeciem leuior, ac pro-
inde vtraque virgula in æquilibrio conſiſtit. At in experimento
Boylæo lamina cuprea, aut argentea, non tantùm calefacta eſt,
& ignita, ſed diuturnitate temporis, hoc eſt duarum horarum
ſpatio, congeſti ſunt intrà eius poros igniculi; excluſo fortaſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer