Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. fornace recedendum, vnum pariter addam in rem noſtram maxi-
mè opportunum. Satis notum eſt lapides in calcem excoctos mul-
to leuiores fieri, quàm cùm in flumine colligebantur, aut ex ru-
pe excindebantur: Nam ſaxa, vt ait Vitruuius lib. 2. cap. 5. *ex-*
*cocto liquore circiter tertiâ parte ponderis imminuta eß inueniun-*
*tur. * Si tamen recentem calcem viuam fortiorem (antequam ex
aëre halitus aqueos exugat, quibus illa extinguatur) igni vehe-
menti in catino expoſueris, poſt duas aut tres horas eductam,
& bilanci ſtatim impoſitam deprehendes auctam pondere non
contemnendo: Nam Maſſula pendens drachmas duas inuenta eſt
acquiſiuiſſe in pondere grana viginti nouem ſpatio horarum dua-
rum: id quod tribuendum videtur additamento igniculorum; quorum pariter acceſſionem factam in excoquendo latere non le-
uis eſt coniectura, ſulphure ſcilicet vnâ cum ſalinis particulis li-
gnorum peruadente meatus lapidis, ſeque terreis illius particulis
commiſcente. Imò catinos ipſos (quos Cupellas dicimus) ex oſ-
ſium cineribus confectos, ſi primùm expendantur accuratâ bilance,
vbi iam probè incaluerint, & omnis prorſus vapor auolauerit, dein-
de in furno probatorio ad duas ſaltem horas vehementiæ ignis per-
miſeris, candentes extractos, & ſtatim librâ examinatosdeprehendes
auctos pondere, quod non niſi ab Igne lucrari potuerunt: Nam ſi
in ipſâ librâ tandiu illos ſubſiſtere permiſeris, quoad omnino re-
frixerint, tunc demum aliud pondus accedet ex aquei vaporis, quo
imbutus eſt aër, acceſſione.

Maur. Ignem grauem eſſe non leuis mihi iniecta eſt iamdudum
ſuſpicio, cùm incidi in *Diſſertationes de Terrâ machinis motâ,*
quamuis Author ab illâ, tunc alienâ, quæſtione maluerit abſti-
nere. Sed vbi nouiſſimè oblatus eſt libellus, cui titulum fecit
*De Flammæ ponderabilitate* acutiſſimus Naturæ veſtigator Boy-
le, in hanc ſententiam ita me inclinatum tot experimentis fa-
teor, vt in maximam veriſimilitudinem penè tranſierit coniectu-
ra. Quid enim laminæ cupreæ drachmarum duarum & gran. 25
pondus habentis grauitatem auxit granis ferè 32? niſi ſubiecta
ſulphuris ardentis flamma, ex qua, licèt ſulphur inſigni inter-
uallo abeſſet à laminâ, igniculi in cuprum penetrârunt, quod
& nonnihil intumuiſſe conſpiciebatur. Id quod & argenti re-
purgati laminæ drachmæ vnius (ſi tamen grana duo adiecta in-
tellexeris) contingit æquali duarum horarum ſpatio, nam & in-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer