Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. ratione terræ aut aquæ, quæ graues ſunt, neque ratione aëris ad-
miſſi, qui cum intra aërem exiſtat, non deberet conari aſcendere: igitur aſcendit flamma vi plurimi ignis, quem habet.

Maur. Flammæ naturam à nobis antè examinari nollem, quàm
de exarſione diſputauerimus. Quod ad præſentem quæſtionem
attinet, flammam aëre leuiorem aſſerens non continuò leuitatem
igni adſtruo. Si enim ex vapore admodum raro & ex igniculis ad-
huc vapori implicatis compoſita moles ſit ſecundùm ſpeciem aëre
leuior, leuitas tribuitur flammæ, quin ipſa Ignis natura, ſeorſim
accepta, leuitate prædita intelligatur; poteſt ſiquidem à vapore
ſurſum rapi haud ſecus, ac in ſalientibus aqua ſalſa, aut limoſa,
permiſtum ſalem, aut limum ſecum defert, cum tamen quie-
ſcente aquâ demum ſubſidat limus, aut illâ euaneſcente ſal re-
linquatur. Ita pariter, ſi igniculi leues non fuerint, reſolutâ
flammâ, à vapore raro liberati eò pergere poterunt, vbi quie-
tem illis Natura deſtinauit. Quis grauem neget eſſe fuliginem? illa tamen cum flammâ aſcendit, & niſi caminis adhæreret, vix ea
nobis innoteſceret.

Grad. Itane vero? Ignem grauem putas? Vix mihi tempero à
voce Vrielis Angeli Eſdram alloquentis (Eſdr. lib. 4. cap. 4. 5.) *Vade,*
*pondera mihi pondus ignis. *

Maur. Quin & conſequentia Angeli verba addis? *aut menſu-*
*ra mihi flatum venti, aut reuoca mihi diem, quæpræterijt. * An
quia venti flatum metiri neſcimus, & præteritam diem reuoca-
re nequimus, neque flant venti, neque prætereunt dies? Non
igitur ideò pondus igni denegandum eſt, quia nobis certa men-
ſura non ſuppetit, qua i lud definiamus. Profectò pondus igni
ineſſe (neque illud quidem Metaphoricum) pro certo habuit
Vriel, alioquin tam ineptè dixiſſet, *Pondera mihi pondus ignis,*
quàm ſi dixiſſet, *Numera mihi ranarum plumas,* quibus carent. Quod ſi nullâ prorſus grauitate præditus eſt ignis, cur, dum vir-
tute fornacis in cinerem redigitur plumbum, cuicunque centena-
rio octo aut decem pondo adduntur, vt metallarij teſtantur? Non-
ne & lateres ipſi in fornace excocti, quamuis plurimus humor in
fumum abierit, grauiores deprehenduntur, maximè ſi ni-
mio calore ſollicitati in materiam ferro affinem ſolui cœ-
perint?

Dand. Quandoquidem, vbi de Igne diſceptatur, non eſt à

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer