Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. ter depreſſo iterum vaſe, quia cylindrus Mercurialis fit altior di-
gitis 30, iterum diſtrahit ſpiritum, qui non valet ſe contrahen-
do conari, vt oppoſitum cylindrum attollat vltra digitos 30; pro-
pterea ille adhuc immotus manet. Hinc ſatis conſtat non eandem
eſſerationem, cùm aër inter cylindros Mercuriales intercipitur; ille enim ne quit aduersùs Mercurium, quamuis aliquatenus di-
minutum, præualere, vt illum attrahat; propterea illorum mo-
tum conſequitur, prout ab hoc aut illo cylindro Mercuriali tra-
hitur.

Grad. Satis diu à propoſito ſcopo diſputationem noſtram de
Ignis loco inſtitutam detorſiſſe videtur hæc aëris grauitas tanto-
pere celebrata. Certè Ariſtoteles lib. 4. de Cœlo text. 29. poſtquam
aſſeruit lignum vnius talenti in aſe: ;re grauius eſſe, quàm plumbum
vnius libræ, at in aquâ leuius eſſe, apertiſſimè ait, *Omnia gra-*
*uitatem habent præter ignem, & leuitatem præter terram. * Vi-
dit ſcilicet Philoſophus grauia & leuia comparatè dicenda cor-
pora, prout in medio prona ſunt in motum ſiuè ſurſum, ſiuè
deorſum, iuxta conſtipationis materiæ diſſimilitudinem. Si igi-
tur aër cum igne comparatus grauis dici poteſt, cum aquâ & ter-
râ collatus leuis eſt. Quoniam itaque inſperantibus nobis cecidit,
vt in iſtum ſermonem delaberemur, redeamus, ſi placet, ad
ignem, & immoderatiùs excurrat hodierna hæc noſtra collo-
cutio.

Maur. Opportunè ſanè mones, Gradonice. Quanquam ipſi
nobis diſputandi lex ſumus, neque vitio vertendum, quod phi-
loſophandi gratiâ digreſſi parumper fuerimus à cauſâ: non adeò
tamen longè abducti fumus, quin ad præſentem de Ignis loco
quæſtionem aliquid vtilitatis conferat hæc de aëris leuitate aut
grauitate diſceptatio. Nam ſi aër grauis, ſe deorſum vrgendo,
ſurſum extruderet flammam, hæc vtique ex ellychnijs erumpens
non in coni faſtigium deſineret, ſed potiùs in imâ baſi appareret
compreſſa ab aëre circunfluo, quemadmodum cùm mollem ceram
digitis intercluſam exprimimus. Ipſa igitur flamma ſponte ſuâ
aſcendens ſibi, cunei in morem, viam aperit in aëre obſiſtente,
quia flamma leuior eſt quàm aër.

Grad. Si aërem ſuâ virtute permeat flamma leuior, ſupre-
mus profectò in hac elementorum regione tribuendus eſt Igni lo-
cus, ſupra aërem aſcendere contendenti: neque enim aſcendit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer