Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. tiùs, & impellendo aërem ſiphonis deprimere in altero crure
Mercurium; viciſſim verò depreſſo vaſe, quia longior eſſet & gra-
uior cylindrus Mercurij in fiſtulâ, quàm ſuſtineri poſſit ab exte-
riori aëre contra vim elaſticam aëris intercluſi, illum deſcendere,
& cedendo permittere, vt alter cylindrus aërius ſurſum extrudat
Mercurium in altero ſiphonis crure.

Dand. Hæc mihi quoquè videntur eorum placitis conſentanea: licèt diſficile ſit intelligere cylindrum aërium vaſi immoto inſi-
ſtentem ſurſum repelli vi alterius non maioris cylindri aërij, dum
vrget Mercurium, qui in eodem vaſe immoto ſuccreſcit.

Maur. Ego verò inter duos illos aërios cylindros exteriùs pre-
mentes vaſa nullam aliam video factam, elato altero vaſe, va-
rietatem, præter alterius cylindri diminutionem dig. 4. , cui alti-
tudini reſpondet Mercurialis cylindri altitudo, quæ nullâ oculo-
rum acie perſpici valeat, quippe quæ ad digitos 4 ſe habet vt gra-
uitas aëris ad grauitatem Mercurij: igitur in hoc crure altiùs de-
merſo attollitur Mercurius ſupra Mercurium vaſis ad altitudinem
ferè priori æqualem, hoc eſt digitos ferè 4 ſupra punctum, vbi
deſinebat prior altitudo. Quia verò quantum iſte attollitur, tan-
tundem alius Mercurius in reliquo crure deprimitur propter aërem
intermedium compreſſioni repugnantem, neceſſe eſt alium Mer-
curialem cylindrum fuiſſe diminutum digitis ferè 4, tantâ ſcilicet
grauitate, quantam grauitatem habet cylindrus aërius altitudinis,
quæ ad altitudinem dig. 4 ſe habeat vt grauitas Mercurij ad gra-
uitatem aëris ſecundùm ſpeciem: cylindrus tamen ille aërius vaſi
imminens non eſt diminutus niſi, quantum ſuccreſcit in vaſe Mer-
curij ſuperſicies; id quod vix conſpicuum eſt, ſi vas ſit amplum. Quod itaque attinet ad duos aërios cylindros ſuſtinentes Mercu-
rium in ſiphonis cruribus, eorum grauitas vix intelligi poteſt
diminuta, cum eorum altitudines ſolùm 4 digitis diſcrepent; aë-
ris in ſiphone intercepti virtus elaſtica non eſt aucta; Mercurij in
ſiphone grauitas eſt minor, videlicet in altero quidem crure, cu-
ius vas immotum fuit, diminuta digitis ferè 4, in altero verò
modicum quid, quantum fert altitudo reciproca grauitatum ſe-
cundùm ſpeciem, hoc eſt omnino dig. 4 ferè. Qua igitur ratio-
ne contingat æquilibrium inter exteriores aëris cylindros grauita-
ris vix imminutæ & inæqualis, atque Mercurium diminutum in
cruribus ſiphonis additâ vi elaſticâ aëris intercluſi, non ſatis in-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer