Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. perinde ac ſi immitteretur in vas firmiorum laterum: ita quoquè
circunfluus aër craſſior aliquatenus reſiſtit, ne veſicæ latera exten-
dantur, ideoque comprimitur ingeſtus aër; qui poſtmodum in
aëre raro, minuſque reſiſtente dilatari poteſt. His & ſimilibus
non videtur operæ pretium immorari. Vnum ſupereſt, quod ali-
quâ indigeat explicatione. In ſiphonem æqualium crurum vtrâ-
que extremitate hiantem infundunt Mercurium, non tamen omni-
no implent; & quia ſe Mercurius æqualiter librat, æqualis aë-
ris portio hinc & hinc ſiphonem replet. Appoſitis vtrique oſculo
digitis inuertitur ſiphon, & aër in ſuperiorem ſiphonis curuatu-
ram ſe recipit: Tum oſcula immerguntur Mercurio ſubiectorum
ſingulis vaſorum, atque amotis digitis deſcendit in vaſa pars Mer-
curij, pars in vtroque crure altitudinem habens æqualem ſuſpen-
ſa manet. Firmatur ſiphon immotus, & alterutrum vasita at-
tollitur, vt illud ſiphonis crus immergatur profundius: tunc in
crure illo attollitur Mercurius, ſed tantundem in reliquo crure
deprimitur. At ſi hæc eadem præſtiteris ſiphone eodem prorſus
pleno Mercurij, omni aëre excluſo, ſiquidem crura ponuntur lon-
giora digitis 30, deſcendit vtrinque Mercurius ad ſtatam altitudi-
nem: verùm ſi vas alteri cruri ſubiectum attollatur aut deprima-
tur, attollitur quidem aut deprimitur ibi Mercurius, ſed in altero
crure immotus manet, quaſi cum illo nihil habens commercij. Quando aër intercipitur inter duos illos Mercurij cylindros, aiunt
eſſe non vt eorum nexum, ſed vt impedimentum, ne ad ſe viciſ-
ſim proximè accedant, adeòque, dum cylinder vnus Mercurij à
ſuo cylindro aërio attollitur, ab hoc vrgeri aërem intermedium,
vt reliquus deprimatur. At cùm nihil aëris in ſiphonem admiſſum
fuit, cylindri illi Mercuriales nihil habent intermedium, quod
vrgeant, ſed ſinguli ſuſtinentur à ſuo aërio cylindro exteriùs
premente.

13.1.

0066-01

Maur. Horum ìgitur Philoſophorum veſtìgìa prementibus di-
cendum eſt, duos aërios cylindros exteriùs incumbentes Mercu-
rio vaſorum ſuſtinere duos cylindrös Mercuriales in cruribus ſipho-
nis, ſimulque reniti virtuti elaſticę aëris intercluſi; ſublato al-
tiùs vaſculo, ad digitos 4 ex: gr: , Mercurialem cylindrum bre-
uiorem factum minùs ponderare, ac propterea exteriorem aërium
cylindrum, licèt digitis quatuor diminutum, præpollentem reli-
quo fiſtulæ Mercurio ex vaſe in fiſtulam extrudere Mercurium al-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer