Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. grauitati addita conſtituit aliquid magis graue; igitur & leue
additum leui facit aliquid leuius: quapropter, cum aër in folle
pugillatorio additus aëri efficiat molem grauiorem, indicium eſt
graue additum fuiſſe graui. Nam hęc argumentandi forma perin-
de eſt, ac ſi dicerem, longitudo addita longitudini facit Maius; Multum additum multo facit plus; Craſſum additum craſſo facit
craſſius; igitur Paruum additum paruo facit breuius, Modicum
additum modico facit minus, Tenue additum tenui facit ſubti-
lius: Cum autem huiuſcemodi conſecutiones manifeſtâ falſitate
laborent, quia quæ per exuperantiam & defectum opponuntur,
contrario modo ſe habent, & ad augendam denominationem
exuperantibus additio, deficientibus detractio conuenit; ideò ad
conſtituendam leuitatem maiorem non eſt addendum leue leui in
eodem ſpatio, ſed demendum leue ex leui. Quamquam eo ipſo
quod in eodem ſpatio corporis cœteroqui leuis (aut ſaltem non
grauis, quia in loco ſuo) conſtipatur alia pars corporis ſimplici-
ter & ſolitariè leuis extra illud ſpatium, iam non ſunt duo leuia,
ſed factum eſt vnum graue: neque enim hìc res ſe habet, quemad-
modum ſi ex naui exportentur ſarcinę, quarum in locum ſuccedit
aër, & aëre addito aëri nauis fit leuior.

Similiter prætereo Hydroſtaticum fundamentum ex Archimede
petitum, vbiliquoris partes premere, & vrgere ſe inuicem, po-
nuntur: Hæc enim mera Hypotheſis eſt, quam aſſumere non exa-
minatis Phyſicis rationibus Geometræ licuit: Cœterùm, preſſione
omni valere iuſſâ, quæ merguntur, pro diſſimilitudine conſtipa-
tionis materiæ grauitant; quæ innatant, parem habent depreſ-
ſæ partis leuitatem cum grauitate emerſæ. Si enim aër aquam pre-
mit, & aqua aquam, ſit in vaſe ſuperficies aquæ FG, cui innatat
cylindrus ligneus *da*, & extra aquam eſt pars *cd*. Superficiei aquę
FG intelligatur parallela ſuperficies HI, in qua eſt
baſis lignei cylindri *ab*. Iam ſic. Si partes ſuper-
ficiei HI non premerentur æqualiter ab impoſitis
partibus, pars minùs preſſa vrgeretur ſurſum: igi-
tur tam premit cylindrus ligneus *da* vnã cum in-
cumbente illi cylindro aërio, quàm premant aquei
cylindriæqualis baſis ſimul cum impoſitis cylindris
aërijs: at reliqui cylindri aërij longiores ſunt illo, qui incumbit-
cylindro ligneo, aquei verò cylindri æqualis baſis non ſunt leuio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer