Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima de Empyreo. pato oriantur: immò ex ipſo ſono periti artifices cognoſcunt
æris campani qualitatem, atque ſtanni & cupri pro ratâ por-
tione temperationem. Similiter omni naturę lucidę hoc conve-
nit, quòd motu exporrectionis & contractionis ſe explicet atque
contrahat, ſicut aliàs conati ſumus explicare; ſed in hujuſmodi
motu diverſitas reperiri poteſt pro naturę diſſimilitudine; adeò
ut aliis rarior, aliis crebrior; aliis minor, aliis a mplior; aliis tar-
dior, aliis celerior ſit exporrectio aut contract o, quę ſibi invi-
cem non unâ eademque Ratione reſpondeant. Id quod fortaſse
explicatiùs Medici nobis exponerent ex pulſuum differentiis
ſivè à diaſtole, ſive à quiete, ſive ab ordine ortis, ex quibus laten-
tis morbi natura innoteſcit. Hinc facilè acquieſco aſserenti
varias eſse poſse lucis naturas, adeóque lucem eſse notionem
ad plures differentias pertinentem, aliamque eſse lucis noſtrę,
aliam lucis Empyreæ naturam.

Maur. Sivè tamen alia ſit, ſivè eadem lucis illius natura,
hoc non eſt diſſimulandum, videlicet in Empyreo non ſolùm
tenebras non eſse, ſed neque futuras corporum umbras: ſiqui-
dem hìc apud nos umbrę fiunt, quia non eſt aër luce uſquequa-
que æqualiter perfuſus, ſed ab aliquo fonte lux profluit, quæ
proinde in corpus (ſaltem ex parte) opacum incurrens interci-
ditur; nimirum prohibentur conſequentium globulorum æthe-
reorum impulsûs, quatenus corporis opaci moles obſiſtit dire-
ctioni, quâ globuli ętherei à principio lucido impelluntur. At
in Empyreo neque eſt Sol, neque Luna, ſed lux eſt uſquequaque
diffuſa, & ipſa Beatorum Corpora fulgebunt ob Claritatis
dotem illis inſerendam, cùm animum beatitate donatum ite-
rum recipient. Verùm hic ſatius fuerit audire Eccleſiaſticum
cap. 3. 22. Altiora te ne quæſieris, & fortiora te ne ſcrut atus fueris: ſedquæ præcepit tibi Deus, illa cogita ſemper; & in pluribus operibus
ejus ne fueris curioſus; non eſt enim tibi neceſſarium ea, quæ abſcon-
dit a ſunt, videre oculis tuis. Quare ſatis habeamus hęc de Em-
pyreo leviter attigiſse, quatenus affinia viſa ſunt noſtris de
Igne diſsertationibus. Ceterùm, an hęc ita ſe habeant,
ſicut nos diſputavimus immò & multo plura, tunc
intelligemus, cùm illuc, Deo favente,
pervenerimus.

61. FINIS.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer