Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. eſt, quod Soli meridiano expoſitum umbram non projiciat; quò autem craſſiora ſunt vitra, minus lucis tranſmittunt. Ideò
ſuprà faciem abyſſi tenebræ erant, quas Empyrei lux non diſ-
cuteret, quemadmodum neque nobis aſpectabilem ſe præbet
per aquas cœleſtes & Firmamentum, quibus neganda non eſt
perſpicuitas. Quapropter Empyreo ab ipsâ mundi primâ con-
ſtitutione ſuam lucem concedendam puto, antequam lux iſta
fieret, quæ tenebras abyſſum involuentes diſpulit.

Maur. Suam lucem rectè dixiſti, quæ videlicet ſuo proprio & certo vocabulo Claritas Dei meritò appellatur: Non quidem,
quòd ſpirituale aliquid aut ſupernaturale, ut ajunt, illa ſit Di-
vinæ Naturæ conveniens, Neque enim, ut loquitur S. Greg. lib. 18. Moral. cap. 28. illi ſimplici & incommut abili eſſentiæ aliud eſt clari-
tas, & aliud Natura; ſed ipſa ei Natura, ſua claritas, ipſa claritas
natura eſt: ſed quòd ſumma eſt & præclariſſima lux; ſic enim
& altiſſimi montes dicuntur Montes Dei, & proceras cedros
vocat propheta Cedros Dei. Cæterùm lux illa ea eſt, quæ ocu-
lis cerni queat corporeis Beatorum hominum, licèt tantæ effi-
cacitatis, ut in illâ omnis mortalis oculus, ferre non valens,
caligaret. Non deerunt, quibus otium ſit diſputandi, an lux
Empyrea atque hæc noſtra ſint ſpecie diſpares, an verò prorſus
ſimilis naturæ, ita ut hoc ſolùm differant, quod illa acrior ſit,
hæc remiſſior. At nobis parum utilis contingat hæc diſputatio,
quippe quibus, cum de Ignis luce diſſereremus, abſurda non
videbatur multiplex lucis ſpecies: quemadmodum enim plures
igniculorum naturas agnoſcimus in Salibus, Sulphuribus,
atque Spiritibus, quibus diverſa facultas calefaciendi convenit,
ita diſſimiles naturas, quibus vis illuminandi inſit, admittere
æquè poſſumus, ac propterea eandem lucis Empyreæ atque
noſtræ naturam eſſe nulla efficax ratio ſuadere videtur. Nam
antequàm Deus juberet fieri Lucem, quâ hæc inferiora corpora
illuſtrarentur, aut Cœlum, quod ſimul cum terrâ Deus ipſe
creavit, obductum erat tenebris, atque omnia prorſus tene-
broſa erant; & ſupervacaneum fuiſſet ſingulari modo ſeribere,
tenebras fuiſse ſuper faciem abyſſi: aut lucebat ipſum per ſe,
atque adeò alia erat lucis Natura Cœli propria, & præter illam
hiſce inferioribus novam lucem Deus condidit.

Grad. Ex corporum percuſsorum naturâ atque formâ, non
uno modo illa vibrari, atque ita aërem alio atque alio modo
criſpari, ac diverſas ſoni ſpecies efformari, omnibus comper-
tum eſt, licet in hoc ſoni omnes conveniant, quòd ex aëre criſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer