Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. buendam nulla ſatis valida ratio ſuadet. Quòd ſi figuræ Cubi-
cæ conjecturam accepere ex inſigni ſpectaculo Joannis Apoſtoli
oculis propoſito, quo vidit Sanctam Civitatem Feruſalem novam
deſcendentem de Cœlo Apocal. 21. , quam in quadro poſitam menſus
eſt Angelus de arundine aureâ per ſtadia duodecim millia, & longi-
tudo, & altitudo, & latitudo ejus æqualia ſunt, animum advertere
debuiſſent, hæc recipere myſticam atque ſymbolicam interpre-
tationem, quemadmodum & reliqua ejuſdem Civitatis orna-
menta & decora, quæ ibi enumerantur, atque adeò non eſſe
Phyſicè exponenda. Sin autem ideò Cubicum illud Cœlum
excogitâſſent, ut in planâ ſuperficie eſſent beatorum civium
corpora, infirmitas fuiſſet ingenii valdè rudis & pinguis, non
ſolùm quia ibi corporibus gravitas nihil officit, verùm etiam
quia tàm amplæ Sphœræ ſuperficies adeò parum diſtat à plani-
tie, ut vix tàm æquabilis planities hìc apud nos reperiatur. Me-
mini me aliquando inquirentem, quantum ſuperficies aquæ
marinæ in globo terraqueo deflecteret à planitie horizontali,
deprehendiſſe planum, quod à puncto contactûs ſphœræ por-
rigeretur in omnem partem ad duo milliaria Italica, quorum
ſingula uni Minuto reſpondeant, in extremis ſui punctis non
diſtare à ſuperficie ſphœricâ niſi quantum Secans min. 2. exce-
dit Radium 10. 000000. cum verò exceſſus ille ſolùm ſit dua-
rum partium Radii, ſi fiat ut Radius ad exceſſum ſecantis,
hoc eſt ad 2. , ita telluris ſemidiameter paſſ. 4673. 943. ad paſs. ,
{9347886. /10000000. }, hoc eſt ped. 4 {1/2} & paulo ampliùs. Si igitur illud
idem planum à contactûs puncto ad duo milliaria extenſum
contingeret ſphœricam Empyrei ſuperficiem, ſubductis Ratio-
nibus manifeſtò apparet adeò exiguum intervallum, ut prorſus
evaneſceret; ſiquidem in ampliſſimæ illius ſphœræ circulo ma-
ximo duobus minutis reſpondent pluſquam 54. ſemidiametri
terreſtres. Quapropter ſphœrica Empyrei ſuperficies mini-
mum differt à planitie, quocumque in ſpatio conſtituatur cor-
pus. Cæterùm ſi quaſi Cubicum vas reliqua mundana corpora
Empyreum contineret, utique ejus anguli multo magis abeſſent
à centro telluris, quàm punctum illud ſuperficiei planæ, in quod
caderet perpendiculum ab eodem centro ductum; quod per-
pendiculum cum æquale ſit ſemiſſi lateris Cubi, ſi ſtatuatur
ſemid. terreſtr. 100000. , in Canone ſecantium ad gr. 45 habebi-
mus intervallum uſque ad punctum medium lateris baſis à
centro Cubi ſemid. terr. 141421. , ac proindè à centro Cubi ad Diſſertatio Septima. angulum eſſent ſemid. terr. 173204. , ideòque omnia intervalla
ab Univerſi centro eſſent valde inæqualia; id quod ſphœricæ
ſuperficiei non accidit.

Maur. Ab igneâ Empyrei naturâ delapſi ſumus in Diſputa-
tionem fortaſſis alienam; niſi ad noſtrum inſtitutum pertinere
cenſeatur, quòd ad effluentes expirationes, quas ab ignis naturâ
non abeſſe indicavimus, illa intervallorum inæqualitas, ſi figura
eſſet Cubica, non minimum habere videatur momenti. Quo-
niam verò pereunte mundo expirationes ceſſabunt, omniſque
pariter efficientia caloris, altera tantummodo manebit ignis
proprietas, videlicet Lux, quam potiſſimum Empyrei orna-
mentum omnes concedunt, ut filii lucis (quo nomine appellan-
tur Juſti) perpetuâ in luce degant, quemadmodum filii tene-
brarum obſcurum in carcerem contrudentur. Dubitabit ali-
quis, an lux ſit Empyreo ingenita, quandoquidem illud terræ
omninò coævum diximus, adeóque Lux illa prohibuiſſet, ne
tenebræ eſſent ſuper faciem abyſſi; has autem certum eſt tunc
ſolùm fuiſſe diſiectas, quando Dei imperio facta eſt lux.

Dand. Quando Luna eſt infrà Horizontem altè depreſſa,
etiamſi ſereno cœlo fulgent ſidera, nox eſt, & omnia dicuntur
circumfuſa tenebris, quia ex immenſo illo intervallo diffuſa
aſtrorum lux ad nos nimis languida venit, quam utique vali-
diſſimam experiremur, ſi ad Firmamentum propiùs accedere-
mus. Potuit igitur lux Empyreo innata non diſſipare tenebras
abyſſum occupantes, quia longiſſimè remotior erat, quàm,
poſtea fuerit ſiderum lux. Quòd ſi primâ illa die, inter Spiri-
tum aquas complectentem atque Empyreum, interceſſit inane,
quod poſterâ die repletum fuerit à Firmamento aquas ab aquis
dividente, manifeſtum eſt, cur lux Empyrei abyſſum non illu-
ſtraverit, cum non potuerit per inane diffundi, in quo nulli
adhuc erant ætherei globuli, quos lucida natura ſuo exporre-
ctionis motu impelleret.

Grad. Empyrei partem mediam fluidam, quam Beati inco-
lunt, ſatis eſt ſponte ſuâ ſplendeſcere: eſto, pars ſolida inferior,
quæ pavimentum conſtituit, atque ſuprema, quæ quaſi tecti
vices obit, careant inſitâ luce; poſſunt enim acceptâ luce ful-
gere. Quamvis autem diaphanam admittamus partem Em-
pyrei inferiorem, cum ſcriptum ſit Apocal. 21. 21. Platea Civi-
tatis aurum mundum, tanquam vitrum perluciàum, tanta eſſe poteſt
ſoliditatis altitudo, ut non niſi languidam lucem tranſmittat; nullum enim, quam vis ſubtiliſſimum atque puriſſimum, vitrum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer