Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. non abeſſe, quæ ſolido pariter tecto illud concludi opinetur; adeò ut Empyreum univerſum tres in partes tribuatur, qua-
rum extremæ, ſuprema videlicet & infima, ſolidæ ſint, media
autem fluida illis concluſa, ut abſolutè ſolidum dici queat.

Grad. Quoniam Firmamenti, quod cum aſtris in gyrum,
agitur, ſuperficies eſt ſphœrica, atque huic congruunt aquæ
cœleſtes, quas paribus à ſphœrę mundanæ centro intervallis diſ-
poſitas aſſerere æquum eſt, etiam Empyrei illas complectentis
ſuperficiem concavam cum illis convenire, non videtur dubi-
tandum. Niſi fortè aliquibus aſſentiamur Empyreum cum,
reliquo Orbe mundano comparatum concipientibus quaſi Cu-
bum, cui inſcripta ſit Sphœra: adeòque cum planam Empyrei
ſuperficiem, juxta Cubi naturam, definiant, inquirunt, quo-
nam corpore repleantur anguli illi, quos vacuos non admittunt; eſſet ſcilicet ſpatium illud inane ſatis amplum. Cum enim,
Sphœra Cylindro inſcripta ſit Cylindri ſubſeſquialtera, hoc eſt
ut 2. ad 3. Cylindrus autem Cubo inſcriptus ſit ad ipſum Cubum
in Ratione Circuli Quadrato inſcripti, videlicet baſium, hoc
eſt proximè ut 11. ad 14. , erit Sphœra Cubo inſcripta ad ipſum
Cubum in Ratione 22. ad 42. , ſeu 11. ad 21. , adeóque ſpatium
illud à Sphœrâ mundanâ in angulis relictum eſſet ferè tantum,
quanta eſt ipſa Sphœra mundana. At non videtur tanta ina-
nitas Naturæ amica; ideò inquirendum eſſet corpus illam,
replens; quandoquidem in cœleſtibus ęquabilitatem religiosè
exigunt, nec ipſum Cœlum Empyreum facilè admittunt quaſi
duo Scaphia ex Cubo reſecta & invicem applicata, ut munda-
nam Sphœram complectantur. Cum itaque mihi nunquam
viſus ſit Cubus perfectior quàm ſphœra, cujus omnes partes
extremæ paribus radiis à centro abſunt, non video, cur Em-
pyrei concava ſuperficies ad nos obverſa ſphœrica non ſit: atque propterea ſimilem ſuperficiem ſuperiori parti, quam Beati
calcant, empyrei altitudinem definienti tribuendam cenſeo.

Dand. Æqualitas tùm laterum, tùm ſuperficierum non eſt
Cubo præcipua, ſed illi cum cæteris corporibus Regularibus
communis: Eſto hìc apud nos ad Cubi ſuper planum horizon-
tale ſtabilitatem atque immobilitatem plurimum conferat,
quòd ex tribus quadratis angulus ſolidus conſtituatur; ſed non
minor ſtabilitas convenit Tetraëdro ſeu Pyramidi, cujus angu-
lus ſolidus à tribus triangulis æquilateris conſtituitur: immò
difficiliùs voluitur Tetraëdrum quàm Cubus, ſi cætera fuerint
paria. Propterea Cubicam hujuſmodi figuram Empyreo tri-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer