Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. perpetua à corruptibilibus diſterminat, & ęquum eſt cum iis
aliquatenus convenire, quibus finitimum eſt. Nam & aliam
diſſimilitudinem in Empy rei partibus agnoſcere oportet, neque
tamen ejus perfectionem atque abſolutionem diminutam intel-
ligimus: ſiquidem omnes unâ & mente & voce conſentimus
Empyreum eſſe ſupremum cœlum mundana omnia comple-
ctens, ſimulque æternam beatorum corporum habitationem. Quâ mundi terminus eſt, firmitatem atque ſoliditatem exigere
videtur, quam nemo illi denegat: quâ verò humanorum cor-
porum beata regio conſtituitur, multo congruentiùs dicitur
naturam eſſe fuſam & extenuatam quaſi aërem, non autem
concretam vitri ſeu chryſtalli in morem, licèt enim beatitudo
hac dote locupletetur atque ornetur, quam ſubtilitatem vo-
cant, cui ſcilicet nullius corporis moles obſiſtit, quin eodem in
ſpatio corpus Beatum, ſimulque quodcunque aliud corpus con-
ſiſtant; id tamen perpetuò fieri, nulla nos cogit ratio, ut aſſe-
ramus. At opinanti beata corpora per cœli ſoliditatem ſemper
permeare ac tranſire non dividendo, ſed in illam penitùs ſe
inſinuando, eſto non repugnemus; an ibi beati homines muti
degunt, & ſurdi, ut neque linguam in Divinas laudes ſolvant,
neque voces ullas aut ſonum audire valeant? id quod utique
contingeret, ſi nullum adeſſet corpus tenue, quod in ſonum
effingi poſſet. Empyrei igitur partem aliam ſolidam, quaſi
ſanctæ illius domûs pavimentum, partem fluidam, quam,
beati cives incolant, ſiquis aſſerat, nihil abſurdum loquitur; nimirum, ut ſæpiùs inculcavimus, cujuslibet rei perfectio non
ex partium ſimilitudine, ſed ex debitâ analogiâ præſcriptâ à
fine, ad quem ab Opifice Sapientiſſimo deſtinata fuerit, æſti-
manda eſt: neque timendum, ne partes ipſe diſſimili naturâ
præditę invicem colluctentur, & corruptionem viciſſim mo-
liantur.

Dand. Beatorum hominum corpora nec in ſpatio prorſus
inani & vacuo collocanda, nec in corpus ſolidum velut inſe-
renda, ita omnes, quamvis rudes adumbratâ quadam intelli-
gentiâ, animo ac mente concipiunt, ut vix in diſputationem
vocari poſſit, an aura ætherea felicem illam regionem compleat: qua m quidem ampliſſimam eſſe, atque altiſſimè expanſam
licèt concedamus, non tamen opus eſt infinitam adſtruere; neque enim hujuſmodi immenſitas ad beatitatem pertinere,
videtur. Ideò ſicut ſolidum pavimentum citrà omnem contro-
verſiam Empyreo concedimus, ita fateor me ab illâ ſententiâ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer