Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. maticâ Boylæâ attinet, difficultas ducendi ſpiritum oritur ex eo,
quod aër per vim rarefactus non ſolùm non attrahitur in pulmones
(detrectans fortaſſe raritatem maiorem, quam ſubire neceſſe eſſet,
niſi eleuatus thorax tantundem ſpatij acquirat, quantum decedit
ſpiritui, quem animans haurit) ſed ſe contrahens attrahit ex
animalis pulmonibus ſpiritum, quem ibi reliquum inuenit: inter-
clusâ autem reſpiratione facilè animal perire ſatis notum eſt. Cer-
tè in piſcibus exhauſtam aëre veſiculam obſeruarunt Academici
Florentini; aëre videlicet intrà machinam nimis raro attrahente
aërem veſicæ incluſum. In altiſſimis verò montium iugis aër qui-
dem craſſus non eſt, neque per vim rarus, ſed animalis reſpira-
tioni non congruit, quia ſæpè abundat halitibus nitroſis, aut ſimi-
libus noxijs; nam, vt & Ciceroni innotuit, *animi pars redditur*
*reſpirando, pars concipitur cordis ventriculo: * nempe mixti cum
ſanguine intra pulmones huiuſmodi halitus per arteriam venoſam
ad cor delati illud lædunt. Quàm ſępè autem in infimo hoc aëre
idem experimur? vbi potiſſimùm teterrimi quidam odores cogunt
applicito naribus linteolo peſtem illam aliquâ tandem ratione
auertere, & noxij ſpiritus, quos haurimus, ſtomachum mouent, at-
que, ſi cor penetrent, etiam aliquando necem intuliſſe poſſem non
vnico exemplo oſtendere. Quid autem porrò?

Dand. Pluræquidem ad aëris grauitatem atque preſſionem ad-
ſtruendam congeruntur argumenta, ſed tanquam minoris mo-
menti diſſimulanda. Quid enim afferam effoſsâ terrâ aërem, vtpote
grauem, deſcendere in ſcrobem? Quaſi vis eadem, quæ terram in
aëris locum attollit, nequeat aërem impellere in ſpatium à terrâ re-
lictum, factâ locorum commutatione faciliùs, quàm aëris com-
preſſione, relictâ ſcrobe prorſus inani. Aëris grauitatem non in-
fert diminutum ferè ſeſcunciâ globi Magdeburgici pondus poſt
diuturnam exugentis antliæ agitationem: Sed quia aër in globo
rarus factus eſt leuior aëre communi, qui globum priùs implebat,
moles ex vitro eodem graui, & ex aëre raro leui compoſita, eua-
ſit ſecundùm ſpeciem minùs grauis, ac priùs. Neque auctum ex
intruſo aëre pondus follis pugillatorij, argumentum eſt grauita-
tis aëri communi tribuendæ: Sed conſtipatus aër ſecundùm ſpe-
ciem grauior aëre communi componit cum alutâ molem in ſpe-
cie grauiorem. Illud ſcilicet infirmum eſt, quo probare nituntur
leuem non eſſe aërem, ſed grauem, dum ſic arguunt; Grauitas

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer