Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. propterea natura illa tot expirationibus per tot ſæcula effluen-
tibus tabeſceret. Verùm incorrupta ſiderum integritas per-
manere videtur, etiamſi ex illis particulæ aliquę emanent ad
inferiorum utilitatem: Nam & lapis Magnes non perit, neque
ſuccinum, ex magneticis aut electricis expirationibus: Eſto,
lapſu temporis langueſcat vis attrahendi. Cum enim ad cer-
tum definitumque tempus duraturæ ſint rerum viciſſitudines
ac naturarum commutationes, ſatis fuerit, ſi cœleſtia corpora
eam contineant ſibi ingenitarum expirationum copiam, quæ
ſufficere poſſint uſque ad extrema tempora; quibus prodeunti-
bus ſuperſtes adhuc ſit reliquarum partium compages; modò
ne diſsolvatur antè mundi interitum, quando, ut loquitur S. Petrus epiſt. 2. cap. 3. 12. Cœli ardentes ſolventur, & elementa ignis
ardore tabeſcent. Idem pariter de Empyrei expirationibus ſtatui
poſse videtur.

Grad. Magnetis ſcobe chaly beâ obruti, aut panno purpureo
involuti vires fovemus, & diutiùs conſervamus; cum cæteroqui
lapidis diù neglecti facultatem elanguiſse experiamur: utique
non reſtauratis expirationibus, quæ inutiliter prodierunt. Sæpè
veritus ſum ſimile quid ipſi cœlo, ſeu aſtris, quemadmodum,
etiam telluri, & aquis contingere, cum à ſenioribus non paucis
audirem tempeſtatum qualitates immutatas; Romæ mitiores
nunc eſte æſtivos calores quàm antè 50. , aut 60. annos (id quod
etiam apud Argolum me legiſse memini) in Galliâ Ciſalpinâ
non adeò acres ſævire hyemes, ac cum glaciales ſtiriæ, ali-
quando ferè bicubitales, ex tectorum tegulis pendebant; hye-
mem nunc apud nos quoquè ab æſtate brevioris veris intervallo
diſcriminari, fructûſque æſtivos maturitatem tardiùs aſſequi: id quod non terreſtribus ſolùm halitibus, verùm etiam ſidereis
expirationibus tribuendum videtur. Neque admodum ſolicitos
nos eſſe oportet, ut rationem ineamus, quâ ſidera ſuas expira-
tiones recuperent: cum enim certa ſint ſtatuta à Deo tempora,
poſt quæ bæc omnia diſſolvenda ſunt, ut idem Apoſtolus ſcribit,
eam illis indidit ſupremus Opifex expirationum copiam, qui-
bus rerum univerſitas opus habet, ne præproperè effœta fierent
aſtra. Quapropter Empyreum quoquè ſuas habere poteſt ex-
pirationes, quæ propter ingenitam mobilitatem, atque in coa-
gitandis inferiorum corporum particulis efficacitatem, per-
tineant ad naturam caloris, quem in inferioribus foveant, & ex-
citent blandè ſe inſinuantes. Quia verò Cœli qui nunc ſunt, & terra, eodem verbo (ſcilicet Dei) repoſiti ſunt, ignireſervati in diem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer