Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. & facultates, quàm reſtaurare quod deperditum eſt: Ideó ne-
quando naturale regionis bonum degeneret vitio depravati ſoli,
principium aliquod certum ac definitum ſtatuendum eſt, cujus
effectioni tribuatur eadem ferè ſemper regionis temperatio,
quatenus id ferunt temporum commutationes. Huc non,
ineptè vulgaris opinio Cœlum, ejuſque influentes vires advocat. Aliud tamen cœlum præter Firmamentum, quod ſidera tùm
errantia, tùm fixa complectitur, eſſe oportet: aſtra enim quo-
tidianâ convolutione circulos parallelos deſcribentia equaliter
imminent ſingulis ejuſdem terreſtris Paralleli regionibus, nec
tamen omnes Periæci eoſdem experiuntur influxûs. Quare,
Cœlum aliquod eſt immobile, cujus pars eadem eidem regioni
ſemper imminet, eamque fovet.

Grad. Hoc ordinis concinnitas poſtulare videtur, ut extrema
Univerſitatis corpora ſtabilia ſint, intermedia ſuis motibus
rerum viciſſitudines moliantur: ideò & Tellus in centro immota
manens ima ſemper hæret, & ſupremum Cœlum reliqua omnia
corpora complectens nec impulſu agitatur exteriùs, nec motu
cietur interiore. Sed video multis non probari hanc, quæ tibi
placere viſa eſt, expirationum vim, adeóque in Cœlo partium
diverſitatem, ad cujus perfectionem ſpectare opinantur natu-
ram ſimplicem & uniuſmodi, ſuique omni ex parte ſimilem. Me tamen tibi adverſantem non habebis: ſi enim Natura in
ſuo quodque genere perfectum eſſe voluit, expletumque om-
nibus ſuis numeris & partibus, cujuſque autem rei perfectio
æſtimanda eſt ex fine, ad quem refertur; utique Tellurem ſuâ
perfectione carentem aſſerere non auderem, etiamſi terrarum
varia ſunt genera, iiſdemque ſeminibus gravidati agri proximi
non æquè ferunt optatas fruges, & alii Bacchum, alii Cererem
amiciore hoſpitio recipiunt. Quòd ſi, quia homini tùm ad usûs
vitæ neceſſarios, tùm ad colendam ſocietatem, multiplici rerum
genere opus erat, ratio poſtulabat, ut alias naturas aliis in parti-
bus terra complecteretur; Ratio eadem expoſcit, ut Cœlum
ſtabile ac fixum non iiſdem facultatibus ſit præditum ſecun-
dùm ſingulas ſui partes, à quibus diverſam efficientiam expe-
ctant ſubiectæ telluris regiones. Sic ſpectato fine, in quem
condita ſunt ſidera, imminuta non cenſetur Firmamenti perfe-
ctio, quòd non ejuſdem naturę ſint ſingula aſtra, neque ſimili
ordine diſpoſita. Quapropter alias ex aliis ſupremi hujus cœli
immoti partibus expirationes effluere, ſibique conjungere ex
proximis aquis corpuſcula ſubiectæ terrę regioni convenientia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer