Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. quàm aliquot ſaltem ſemidiametrorum terreſtrium: nimirum
cœleſtium magnitudinem decempedâ metiri non oportet.

Maur. Si Sacrum Codicem attentè lego, Spiritus Domini fe-
rebatur ſuper aquas, dixitque Deus, fiat Firmamentum in medio
aquarum, & dividat aquas ab aquis. Non diverſæ igitur nature
fuiſſe videntur, antequàm dividerentur, aquæ, quæ erant ſub
Firmamento ab his, quæ erant ſuper Firmamentum, ac propterea
ſicut illis ingenita fuerunt plurima varii generis corpuſcula,
quæ materiam præbuerunt die quintâ piſcibus & avibus ab
aquâ productis, ita non video, cur ſimilibus corpuſculis im-
butę non remanſerint aquę ſupra Firmamentum evectę: nec
niſi temerè abſque ullo fundamento dicerentur omni admiſtio-
ne hujuſmodi corpuſculorum liberatę, cum eveherentur. Ne-
que idcirco etiam in cœleſtibus aquis piſces admittendi, nam
ſolummodo aquis inferioribus Dixit Deus, producant aquæ rep-
tile animæ viventis & volatile ſuper terram ſub Firmamento Cœli
Gen. 1. 20.

Dand. Quid eſt igitur, quod de hiſce corpuſculis aquæ Cœ-
leſti immiſtis ſperare, aut expectare nos oporteat? ſi nihil ibi
gignatur.

Maur. Rem abſentem, tàmque procul poſitam, cogitatio-
ne complecti non licet, aliquid tamen nobiſmetipſis commen-
tatione fingere poſſumus, quod non ita ab omni probabilita-
tis ſpecie remotum ſit, ut abſurdè dictum exiſtimetur. Non
omnibus terrę regionibus, etiamſi in hoc conveniant, ut ejuſ-
dem Climatis finibus circumſcribantur, datum eſt, ut ęquè
feliciter ſingulæ eaſdem prorſus plantas ferant, aut eaſdem
animantes alant; ſed his quidem hęc, illis verò illa regio de-
finita eſt, extrà quam aut brevi tabeſcunt, aut facultatibus
imminutis aliam induiſſe naturam videntur. Adſcribitur id
terrę pro diversâ poſitione ſuccum diſſimilem plantis & fructi-
bus, adeóque etiam animantibus alimoniam, ſubminiſtranti. Adſcribitur aëri certi generis Sales Volatiles atque Spiritûs non
ubique continenti, Adſcribitur & aquę, præſertìm ſi de piſcibus
ſermo habeatur, pro ratione locorum variis Spiritibus, Salibus,
atque Sulphuribus imbutæ. Verùm quia perpetuâ tùm inte-
rioris, tùm externi caloris vi educuntur è terrâ & aquis vapores
hujuſmodi corpuſculis gravidi, hi autem à vento unà cum aëre
aliò rapiuntur, quæ verò corpuſcula ſecum defert pluvia deci-
dens, non illa eadem ſunt, quæ regio ipſa exhalavit, ſed aliena
atque aliunde advecta apta ſunt potiùs immutare ſoli naturam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer