Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. Propterea cum inter montes nullus innotuerit altior Caucaſo,
cui perpendiculum tribuitur milliar. Bonon. 57. ponamus alti-
tudinem aquarum fuiſſe planè uniuſmodi uſquequaque milliar. Rom. 80. atque fiat, ut ſuperficies Firmamenti ad ſuperficiem
Terræ, ita mill. 80. ad aliud, & habebitur altitudo ęqualium
aquarum ſuper Firmamentum. Porrò mill. 80. ſunt pedes
400000. ſeu palmi 1. 600000. ſeu digiti 6. 400000. ſeu grana,
hordei 25. 600000. per quem numerum ſi multiplicetur Terræ
ſuperficies, numerus productus dividendus per primum (ſci-
licet per ſuperficiem Firmamenti) erit Numerator Fractio-
nis, cujus Denominator eſt ipſe Diviſor, videlicet numerus
ſuperficiei Firmamenti: ideò aquæ terram operienti ad altitu-
dinem milliar. Rom. 80. æqualis eſt aqua in ſuperficie Firma-
menti, cujus altitudo ſit grani hordei {7022/1. 744688} {841320. /594686. } {841600. /786304. }
Hinc manifeſtè conſtat dilapſas in diluvio aquas potuiſſe citrà
ullum Naturæ incommodum non evehi iterum in Cœlum,
cum adeò exiguum ſpatium ab illis relictum potuerit repleri
à reliquis aquis tenuiſſimam raritatem, quæ nullo ſenſu per-
cipi valet, aſſumentibus.

Dand. Niſi ratiocinatio tàm perſpicua præceſſiſſet, inter
paradoxa & admirabilia connumeranda eſſet adeò exilis & mi-
nima altitudinis extenuatio, quæ neque in cyatho notabilis
& conſpicua accideret. Quare ex aquis in diluvio è Cœlo ip-
ſo delapſis nihil confici poteſt ad inveſtigandam earum altitu-
dinem inter Firmamentum & Empyreum. Hoc tamen ani-
madverſione dignum videtur, quòd in ipsâ aquarum diviſio-
ne multo maxima pars ſupra Firmamentum collocata eſt: ſi-
quidem totius globi terraquei ſuperficiem dimidiam aquis tri-
buit communis opinio, quamvis Eſdræ lib. 4. cap. 6. 42. ha-
beamus (Tertia die imperaſti aquis congregari in ſeptimâ parte ter-
ræ, ſex verò partes ſiccaſti, & conſervaſti) altitudinem verò
non niſi ſeſquimilliari definiendam putat, & ſanè liberaliter,
ſi Minores pelagi altitudines cum majoribus componantur. Eſt
autem ſeſquimilliare ad milliaria 80. ut 1. ad 53. {1/3}, ideòque
univerſa maris aqua, & fluminum, eſt minor parte centeſi-
mâ aquarum, quibus obruta fuit tellus. Atqui his tàm in-
conſpicua altitudo contingeret ſupra Firmamentum expanſis: igitur univerſa aqua cœleſtis longè major eſt eâ, quæ telluri
relicta eſt: neque enim ei altitudo minor concedenda videtur,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer