Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. tantâ diminutione æquum eſt cenſere adhuc reliquas aquas ad
magnam altitudinem aſſurgere.

Grad. Ex illâ aquarum deceſſione, niſi me fortè fallit mea
ratiocinatio, modicè decrevit altitudo. Cum enim ſuperio-
ribus diebus in diluvii mentionem incidiſſemus, & præter fon-
tium eruptiones, atque imbres maximos è nubibus delapſos,
etiam ex apertis Cœli cataractis aquas decidiſſe ſtatuiſſemus,
domum reverſus cœpi curioſiùs inquirere, quantum aquarum
cœleſtium oportuiſſet deſcendiſſe, ſi iis Solis univerſus orbis
fuiſſet coopertus. En autem opportunè apud me eſt illa ipſa
ſchedula, in quâ Rationes inii, & ſubduxi, non quidem om-
ninò minutâ ſubtilitate, ſed craſſiuſculè, licebitque ex eâ
numerorum notas legere. Primùm ſtatui ſupremam Firma-
menti ſuperficiem, cui cohæret infima aquarum ſuperficies,
abeſſe à Telluris centro ſemid. terr. 100000. , totamque dia-
metrum ſemid. 200000. Cum autem in circulo Ratio diametri
ad peripheriam ſit proximè ut 113. ad 355. , erit circuli maxi-
mi orbita ſemid. 628318 {66/113}. Et quia cujuslibet globi ſuperfi-
cies Sphœrica, cum ſit quadrupla circuli maximi, habetur
ex ductu diametri in circuli maximi peripheriam, erit Fir-
mamenti ſuperficies convexa ſemid. terr. quadratarum 125663. 716814. Eſt autem ex Ricciolio in Geograph. lib. 5. cap. 1. Terræ ſemidiameter milliar. Rom. Veſpas. 4673 {493/1000}, cujus
quadratum 21, 841536 {821/1000}. Si per hunc numerum, neglectâ
fractione, multiplicetur Firmamenti ſuperficies inventa, inno-
teſcit in milliaribus quadratis 1. 744688. 594686. 786304. Deinde
Terræ diametrum milliar. 9346 {986/1000}. ducebam in ejuſdem pe-
ripheriam apud Ricciolium mill. 29349 {540/1000}, & prodiit terræ
ſuperficies mill. quadrat. 274. 329739 {486/1000}. Et quia compara-
tis invicem tùm Firmamenti, tùm Terræ ſuperficiebus, ſi ea-
dem eſſet aquarum ſuper utramque altitudo (accipiatur ſu-
perficies quaſi plana eſſet) eſſent aquarum moles in Ratione
ipſarum ſuperficierum, etiam erit moles aquæ ſuper Firma-
menti ſuperficiem, ęqualis moli aquę ſupra ſuperficiem Terrę,
ſi altitudines ſint in reciprocâ Ratione ipſarum ſuperficierum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer