Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Empyreo. factum eſt Firmamentum aquas inferiores à ſuperioribus divi-
dens: hanc verò novam eſſe Naturam, olim probabiliùs di-
cebamus aquis diviſis non proximè interiectam, cum abyſſi,
quam Spiritus complectebatur & fovebat, pars ſeparata fue-
rit, & ſupra aërem, ac univerſum Cœlum ſidereum de no-
vo creatum evecta. Ex quo licèt argui poſſit inter Cœlum,
Empyreum & ea omnia, quę primâ die fuere creata, inter-
ceſſiſſe inanitatem, quam poſtea Firmamentum ac ſidera re-
pleverint, nihil tamen apparet abſurdi, ſi conceſſerimus in
primâ illâ rerum molitione ſucceſſiſſe Nihilo aliquod Inane, à
quo quidem Natura abhorret, ſed tantummodo poſtquam
perfecti ſunt Cœli & terra, & omnis ornatus eorum.

Dand. Cum aquas ſupra Firmamentum, in quo ſunt ſtellæ,
negare nemo poſſit, qui verum & proprium Divinarum vo-
cum ſenſum alienâ interpretatione non diſtorqueat, utique
Cœlum aliud ſolidum aquas illas fluidas complectens ſtatuere,
Naturalis cujuſdam ordinis ratio poſtulare videbatur. Quanto
autem intervallo illud à Terrâ abſit, nemo niſi temere defi-
niat: ſi enim vix aliquâ conjecturâ aſſequimur aſtrorum di-
ſtantiam, quę tamen ſuâ ſe luce aſpectabilia exhibent, multo
minùs aquarum illarum, procul ab omni oculorum acie in-
ter aſtra & Empyreum interiectarum moles quàm altè prove-
hatur, cum nulla probabilia ſuppetant argumenta, affirma-
re quis audeat. Eſt quidem extrà omnem controverſiam po-
ſitum, nonniſi ſapientiſſimo Divini Opificis conſilio aquas ibi
fuiſſe collocatas; finis autem, quò referatur hujuſmodi Na-
turarum diſpoſitio, planè nos latet; qui ſi innoteſceret, an-
ſam aliquam opinandi præberet. Si quoſdam audiamus ex
Chymicarum affectionum analogiâ, in quibus Alembici oper-
culo frigidam imponunt, ut vapor deorſum retrudatur, exi-
ſtimantes ideò aquas ſupra Firmamentum collocatas, ut ſide-
rum expirationes deorſum in terram reflectantur; ſanè non,
modica aquarum altitudo illa eſſet; quę tantorum ignium
fervorem temperare poſſet, ac ita moderari, ut effluentes
ſurſum ex aſtris halitûs comprimerentur, & eorum virtus
univerſa in terram, aut ad inferiora ſidera, dirigeretur. Quòd ſi indè per apertas Cœli cataractas tunc aquę dilapſę ſunt,
cùm in maximâ illâ proluvie univerſus terrarum orbis obru-
tus eſt aquis altiſſimos montes operientibus, ingentem aqua-
rum vim defluxiſſe neceſſe eſt, eaſque non modicè imminu-
tas; quas tamen eò iterum evectas neſcimus; factâ autem,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer