Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. occurrit, progredi audeat. Sic poſſe corpus, quaſi naturam
incorpoream, loco quidem definiri non tamen circumſcribi,
immò idem pluribus in locis eodem temporis puncto conſtitui,
atque Accidentia ita à ſubſtantia diſtingui, ut Divinâ virtute
etiam ſeparata conſiſtere queant, niſi nos docuiſſet Fides in
myſterio Euchariſtico, nunquam ſuſpicata fuiſſet Philoſo-
phia: quæ pariter circa Naturæ Hypoſtaſim, ſeu Subſiſten-
tiam, tandiu elinguis fuit, quandiu eam latuit, Humanam
Naturam à Divino Verbo aſſumptam caruiſſe Hypoſtaſi crea-
tâ, unamque Perſonam Deum ſimul eſſe & Hominem. Licèt autem ad hęc myſteria pervenire nequeat naturalis intel-
ligentia, ubi tamen jam præluxerit Fides, tùm de aliquibus
ad ea pertinentibus diſputare, à ſe alienum non putat Philo-
ſophia. Pari itaque ratione de Empyreo diſputationem ali-
quam inſtituere nobis licebit, & quæ magis probabilia viſa,
fuerint, conſectari.

Maur. Haud equidem mihi perſuadeo Cœlum illud Terræ
planè coævum, primumque Divini Artificis opus initio crea-
tum, quando in principio creavit Deus Cœlum & Terram, aliud
fuiſſe, quàm Supremum omnium Cœlum: ſiquidem poſt
conditam lucem poſterâ die factum eſt Firmamentum aquas
ab aquis dividens, in quo etiam quartâ die luminaria, & ſtel-
las poſuit Deus. Neque enim iis aſſentiendum duco, qui opi-
nantur Cœli mentionem factam per Prolepſim quandam, ſeu
Anticipationem, quaſi nullum eſſe Cœlum præter hoc aſpe-
ctabile Hebræi exiſtimâſſent. Nam Cœlum eſſe, in quo prę-
cipuè à Beatis Angelis coleretur Deus, non ita rudes erant
Hebræi, quibus liber Geneſis à Moyſe ſcribebatur, ut pror-
ſus ignorarent; ideòque docendi ſolùm erant, illud pariter
atque Terram non ab omni æternitate extitiſſe, ſed rato tem-
pore ortum habuiſſe, cum nihil pręceſſiſſet, ex quo forma-
rentur: quemadmodum eos ſcire oportuit ſidera pariter facta
fuiſſe, ne illis Divinitatem perperam tribuentes in idololatriam
laberentur, ſicut poſtea Manaſſes lib. 4. Reg. cap. 21. 3. ado-
ravit omnem militiam Cœli, & coluit eam, atque ii quos diſper-
dendos minitatus eſt Deus per Sophoniam 1. 5. , nimirum qui
adorant ſuper tecta militiam Cœli: Nam & lapidibus obrui Deu-
ter. 17. juſſit Deus illos, qui adorarent Solem, & Lunam,
& omnem militiam Cœli. Primæ igitur diei opus fuere Cœ-
lum Empyreum, Terra, Aqua, Spiritus Domini, hoc eſt,
Aër, qui ferebatur ſuper aquas, & Lux. Secundâ autem die

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer