Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0641-01

60. DISSERTATIO SEPTIMA.
De Empyreo.

MAur. Quicquid igneum, aut ignibus
affine viſum eſt, ſcrutari hactenus co-
nati ſumus uſque ad ſuprema ſidera,
ubi demum oculorum acies ſiſtitur; ultra autem quò progrediamur, quam
ut aſpectabilia contemplemur, non,
habemus, Phyſicę doctrinę terminis
circumſcripti. Quapropter alia collo-
cutionis materia ab igne ſejuncta nobis
quærenda eſt; niſi fortè vobis terreni
aſpectûs limitem indignatis placuerit in
diſputationem vocare etiam Supremum Cœlum, hoc tantùm
nomine, quod ab Igne vocabulum ducens Empyreum dici-
tur; quaſi Ignis patrimonium, Lux, & Calor, extremis
mundi partibus diviſum obvenerit, Cœlo videlicet lux citrà
ardorem, Inferis fervor ſed ſine luce. Verùm, ut habetur
Sap. 9. 16. Difficile æſtimamus, quæ in terra, & quæ in proſpectu
ſunt, invenimus cum labore: quæ autem in Cœlis ſunt, quis inve-
ſtigabit?

Grad. De hoc quoquè philoſophari paucis (nam omninò,
neque placet, neque vacat, neque noſtri inſtituti eſt) ſi de-
cernamus, nemo nos jure arguat, quaſi longiùs, quàm Phy-
ſicæ contemplationis termini poſtulant, vagantes. Quamvis
enim ex Divinis potiſſimùm literis Cœlum hoc (quod Cœlum,
Cœlorum Hebraicâ phraſi vocatur, quaſi Cœlum præſtantiſ-
ſimum) innotuerit, à temeritate tamen aberit Philoſophus
de eo diſputans, modò ne ultra quàm id, quod veriſimile,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer