Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Si quando oſculo fiſtulæ, ex qua multum Argenti viui
effluxerit, digitum appoſuerunt Philoſophi iſti, procul dubio
ad ingenij ſubtilitatem oſtentandam, aut vt ſe in arreptâ ſenten-
tiâ conſtantes præbeant, hæc comminiſcuntur: Cœterùm (mi-
hiexperto, aut potiùs tantum dolorem omnino experiri renuenti
crede) ſumma digiti caro intrà oſculum eâ vi trahitur, eoque
dolore, qui vellicatum omnem ſuperet. Quod ſi aër exterior vr-
get carnem in locum aëris minùs compreſſi in calente cucurbitulâ,
illâ refrigeſcente fit iterum magis conſtipatus aër atque compreſſus
(præſertim ſi glacies exteriùs applicetur vitro) igitur magis reſi-
ſtit, ne caro ingeratur: & tamen oppoſitum contingit, quam-
uis exteriori aëri nulla addatur grauitas, qua validiùs vrgeat car-
nem. Si verò concedant aërem frigeſcentem ad minus ſpatium ſe
contrahere in cucurbitulâ, cur potiùs aëri exteriori prementi,
quàm interiori attrahenti tribuatur carnis ingreſſus in cucurbitu-
lam? Exemplum autem ex veſicâ flaccidâ deſumptum non eſt ſa-
tis efficax; aqua enim imminens aëri veſicæ incluſo grauitat ſupra
id, quod eſt ſecundùm ſpeciem leuius; nil igitur mirum, ſi aë-
rem premat, & hic, quâ patet exitus, abire conetur per oſculum
fiſtulæ, per quod, etiam ſi non premeretur, ſuapte naturâ nite-
retur exire, vtpote intrà aquam & ſub aquâ leuitans. Imò ipſe
aër fiſtulę infra ſuperficiem aquæ depreſſus conatur aſcendere, & nihil ſubſequi valet niſi membrana veſicę cum particulâ incluſi aë-
ris. At verò caro non eſt ſecundùm ſpeciem leuior aëre, vt ſupra
illam aër grauitare debeat, eamque ſurſum vrgere in cucurbitu-
lam. Cœterùm corporiraro, à quo impletur ſpatium à Mercu-
rio relictum, concedendam eſſe vim attrahendi ſuadere videtur
iteratum aliquoties à Florentinis Academicis experimentum, pag. 84. , quo deprehenderunt ibi paleas ab Electro, quamuis crebrâ
fricatione excitato, non trahi; cuius inertiæ nulla apparet pro-
babilior cauſa, niſi quòd expirationes electricas tantâ vi ad ſe ra-
pit ſpiritus ille Mercurij rarus, vt peruenire nequeant ad paleas,
& conſuetum motum electricum efficere; imò tantâ vi ſpiritus
Mercurij (ſic illum vocare liceat) per vim rarus ex electri ſuperſi-
cie exſugit expirationes ad trahendam paleam aptas, vt etiam ad-
miſſo aëre, & iterato vehementi fricatu, excitari nequeat electrum
ad trahendum.

Quod ad languores & interitum animalium in Machinâ Pneu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer