Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. tiam ſub tenui diametro apparente, nam & turres quadratæ ex
maximo intervallo apparent rotundæ globoſas tamen etiam
fixas ſtellas eſſe ſuadebat Planetarum figura, tùm Lunæ & Veneris diverſas phaſes ſubeuntium, tùm Jovis, cujus faſciæ
nunc rectæ, nunc ſinuatę apparent; id quod corpori ſphœri-
co congruit: præterquamquod, quibus corporibus certam fi-
guram Natura non præſcripſit congruentem tùm peculiari
materiæ, ex quâ efformantur, tùm fini, ad quem referun-
tur, globoſa convenit, quippe quæ ſibi eſt uſquequaque ſimi-
lis. Porrò univerſum ſtellæ globum intrà Firmamentum con-
tineri exiſtimabam, ne Cœli Planetarii terminos tanta moles
invaderet, quæ valde aſperam redderet Firmamenti ſuperfi-
ciem, extrà quam, ſicut clavorum tabulę infixorum capita,
omnes pariter eminerent, ſed longè majori inæqualitate ob
ingentem earum molem, quæ ex ſuperficie prominens in ve-
lociſſimo motu findens ſubiectum æthera, non levem moram
inveniret. Neque propterea quod ſtella intrà Cœlum conclu-
deretur, aut lucis diffuſio, aut halituum effluxus impedire-
tur à perſpicuâ Cœli naturâ atque permeabili, quamvis ſuâ
firmitate chryſtallum æmuletur: nam & incluſam in laternâ
faculam per obductum vitrum perſpicimus, nec ſinè tactûs
moleſtiâ phialam aquâ fivè gelidâ, fivè fervente plenam tra-
ctamus: permeabilem verò Cœli ſolidi naturam dico, non
quidem naturis omnibus, ſed ſubtiliſſimis ſtellarum haliti-
bus; ſic incerniculum pollinem tranſmittit, non furfures. Hinc, fateor, propendebam in eam ſententiam, ut opina-
rer ſtellarum intrà Cœli ſoliditatem concluſarum naturam non
eſſe planè duram & conſilſtentem, cujuſmodi eſſe videntur
Planetæ per æthera vagantes, ſed neque omninò inſtar aquæ
aut tenuis flammæ diffiuentem, verùm medię cujuſdam tem-
perationis, mobilis tamen atque perpetuò volubilis perinde,
ferè atque ignis in fornace docimaſticâ, quando maximè fer-
vet, ita ut unumquodque ſidus motum ſuum exporrectionis
& contractionis luci proprium exercere valeat. Verùm cum
hęc nullo ſatis valido argumento firmare poſſim, me in ſum-
mâ rerum hujuſmodi ignoratione verſari, profiteri non eru-
beſco.

Maur. Si conditi fuiſſemus Lunaris globi incolæ, & de,
Tellure ſermo incideret, utique de hac, ut puto, diſſerere-
mus fortaſſe longè aliter, ac res ſit; ſed ſatis haberemus opi-
nari res fieri in terrâ ex analogiâ ad ea, quę in Lunâ contin-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer