De ignibus Cœleſtibus.
inferiora hæc corpora, ſed quia illi temerè ſidereæ efficacitatis
notitiam ſibi vendicant, quam neque A priori, ut Scholæ lo-
quuntur, obtinent, non enim ipſorum natura & proprietates
per ſe proximè innotuerunt, ut exinde manifeſtum fiat, quos
effectûs gignere valeant ſivè ſingula, ſivè invicem compoſita; Neque A poſteriori, quæ hìc accidunt, aſtrorum naturam indi-
cant, non ſingulorum, quia etiam cætera aliquid ſimul efficiunt,
non complexorum, quia ea eſt motuum Ratio, ut nondum bis
fuerit eadem omnium invicem configuratio: oportuiſſet autem
repetitis obſervationibus eventa cum ſiderum poſitionibus con-
ferre. Illud potiùs diſquirendum videretur, cuinam principio-
rum generi tribuendæ videantur aſtrorum expirationes, quæ
inferioribus corporibus commiſcentur. Magnam vim eſſe. Salium Volatilium, quippe qui tum Salibus Fixis, tum Spiriti-
bus affines cenſeri poſſunt, nemo in dubium revocat, iiſque à
phlegmatis nexu ſolutis pręcipuam facultatem in alimentis, & in medicamentis adſcribendam eſſe multi exiſtimant: propterea
cœleſtibus expirationibus ſimilem efficacitatem facilè conce-
derem, niſi etiam gravitatem, utpote ſalibus, concedere opor-
teret. Nam Sales Volatiles graves eſſe mihi oſtendit nupera,
analyſis grani Caffè; cujus libra analyſi Chimicę ſubiecta red-
didit phlegmatis, ſpirituum & Olei ſimul ferè ſemiſſem, capitis
autem mortui pondus fuit libræ quadrans; adeóque reliqui
quadrantis pondus pertinebat ad Sales Volatiles. At Sidereis
expirationibus gravitatem tribuere; quâ ad terræ centrum,
fuapte naturâ connitantur, non videtur congruum, quamvis
ab aſtris in terram emittantur. Ideò illas potiùs ad Spirituum
genus revocarem, quibus & naturę tenuitas convenit, & motus
ad permiſcendas particulas, & levitas, quâ demum ad ſuperiora
ſubvolent. Quamquam ſortaſſe veriùs ſpiritibus affines aut
analogę dicantur, quàm Spiritûs, cum ad Cœleſtem Naturam
pertineant. Verùm quod ad hujuſmodi ſiderearum expiratio-
num naturam ac proprietates ſpectat, nihil certi ſtatuere poſſu-
mus, quippe quas à terrenis particulis ſecernere, & ob oculos
ponere nequimus per Chymicam analyſim.
Grad. Non Planetis tantummodo, verùm etiam ſtellis Fi-
xis vim ejaculandi ſuas expirationes in hæc inferiora æquum
eſt concedere; certis enim temporibus cum ſiderum aliquo-
rum Ortu ſæpiſſimè pluvias, fœdaſque aliquando tempeſtates
conjungi obſervatum eſt, & ab ipſis Poëtis frequenter nota-
tum, adeò ut aſtrorum illorum halitibus tribuenda videatur