Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. matis, ex quo Chaldæi ſuas obſervationes inſtituerunt: Jam
verò ſi etiam reliquorum Planetarum revolutiones cum his
comparemus, manifeſtum eſt nullum unquam fuiſſe Thema
prorſus ſimile Themati infantis Venetiis nati hoc anno, horâ
12. Sole exiſtente in tertio gradu Leonis. Cum itaque nulla,
ſidera ſint otioſa, eorumque efficacitas aut infirmetur, aut
roboretur, pro ratione poſitionis, eventa autem non uni tan-
tum aut alteri Planetæ tribuenda ſint, ſed omnium comple-
xioni, ſe enim invicem temperant, nondum ſatis obſervari
potuerunt, immò (audacter, nec temerè, dico) nunquam
poterunt, eventa, quibus innitantur artis illius præ-
cepta.

Maur. Si qua eſſe poſſit ars non fallax prædicendi futura ex
aſtris, hæc ſi Aſtronomiæ præſidio deſtituatur, utique nulla
fuerit, niſi enim aſtrorum motus cognitus fuerit, neque ſin-
gulorum poſitio, multo minùs efficientia, definiri poteſt. Aſtronomiam igitur antiquiorem Aſtrologiâ eſſe oportet. Quàm tenuis autem & rudis fuerit cœleſtium motuum notitia
antè Ptolemei tempora, hoc manifeſtò docet, quod ſi quis
ex conſtitutis à Ptolemeo Solis & Lunæ motibus futuram,
eclipſim prædicere voluerit, inſigniter à veritate aberrâſſe de-
prehendetur. Cum itaque Mathematici Ptolemeo antiquio-
res, quò majore ab hujus ætate diſtabant intervallo, eò ru-
diores fuerint, minuſque perſpectos habuerint Planetarum
motûs, adeòque in erigendo naſcentis infantis Themate, cum
nequirent tunc aſtra ſingula obſervare, quippe quæ aut Solis
luce obruebantur, aut nubibus offuſis celabantur, aut infrà
Horizontem depreſſa occultabantur, ad calculos, rationeſ-
que ineundas & ſubducendas confugere coacti fuerint, mani-
feſtum eſt Planetas tunc ibi non fuiſſe, ubi eis locum in The-
mate aſſignabant; ac proinde quantalibet curioſitate eventûs
ſingulorum hominum notarent, aliis, ſed ignotis, aſtrorum
configurationibus tribuendi erant, ſi in eos efficacitatem exer-
cere poterant ſidera. Ad hæc ſi in Zodiaci ſignis virtutem ali-
quam agnoſcebant, quæ Planetæ vim temperaret, hanc ip-
ſis ſideribus fixis, quę ſigno nomen fecere, ineſſe non dubi-
tabant: antè Hipparchum autem nemo ſuſpicatus eſt ſtellis
fixis motum convenire juxtà ſeriem Signorum, ideò poſt ali-
quot ſæcula cum mutaverint locum in Zodiaco, quem Ra-
tionalem vocant, antiquę illę definitiones deſumptæ ex tunc
obſervatis eventis non ampliùs valent. Quare eadem Plane-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer