Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. titudinem augebant radios refringendo, neque correctionem
obſervationi adhibere nôrant, quos latebat Refractionum do-
ctrina. Porrò ſi animum advertamns, quàm rudibus orga-
nis in cœleſtium notatione uterentur Babylonii, & cæteri Ve-
teres, ex quibus in poſteriora tempora defluxere Aſtrologicæ
ineptiæ, pudeat humanum genus tantæ oſcitantię, ut ſibi
facilè imponi paſſum ſit, quaſi obſervatione diuturnâ & ma-
ximè longinquo tempore deprehenſa ſuerit convenientia even-
tuum cum natali plurimorum horâ, adeò ut frequentiſſimis
exemplis ſtatui potuerit regula prędicendi: ſcilicet neque pun-
ctum temporis, quo quis naſceretur prorſus perſpectum ha-
bebant, neque Cœli poſitionem ſatis accuratè definiebant,
quam non niſi accuratâ ſingulorum aſtrorum obſervatione co-
gnoſcere potuiſſent: porrò non cognoſcebant.

Grad. Rem ipſam loqueris; & hoc illud eſt, quo mihi du-
dum in ſuſpicionem falſitatis venit Aſtrologia, cum primùm
amici cujuſdam cohortatione concitatus ad ſtudium cogno-
ſcendorum ſiderum, motûs tam varios & implexos Planeta-
rum deprehendi, ut non niſi per ſummam confidentiam vulgi
inſcitię illudentes Aſtrologi potuerint affirmare frequentiſſimis
obſervationibus cognitam ex eventis naturam ſiderum, quę
cujuſque nativitati pręeſſent. Ex Aſtrologorum decretis Pla-
netæ habent in Signis Zodiaci Domos & Exilia, Exaltationes
& Dejectiones, atque in ipſis Signis Decanos & Facies, Fines
ſeu Terminos, ex quibus petuntur Fortitudinis teſtimonia
aut Debilitatis: quapropter intereſt, quonam in puncto Zo-
diaci quiſque Planeta reperiatur. Si igitur prędicendum fue-
rit, quid expectandum ſit à Sole, & Lunâ conſtitutis in uno
eodemque Zodiaci gradu, oportuit non ſemel aut bis, ſed
ſępiùs obſervâſſe, quid ibi conjuncti effecerint. Atqui ex Vie-
tę Cyclo, inter omnes Cyclos Luni-Solares accuratiſſimo,
menſes Synodici 42053. ęquantur Solis revolutionibns 3400. Igitur ſolùm poſt annos ter mille quadringentos iterum Luna
cum Sole reſtituitur ad idem Zodiaci punctum eadem horâ,
ut in Themate eundem obtineant locum, Quod autem de,
luminarium Conjunctione dicitur, de aliis Aſpectibus intel-
ligitur, ut abſolvatur periodus, quâ redeant Sol & Luna,
iterum ſimul ad eadem Zodiaci puncta eadem horâ. Quoties
autem ab Orbe condito abſoluta eſt hæc Periodus Luni-Sola-
ris, ut ſciamus, quot exempla afferri poſſint? utique non-
dum ter hi duo Planetæ convenerunt in iiſdem punctis The-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer