Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. configurationi aut efficacitati quicquam detractum fuerit. So-
lent Mathematici, ait S. Greg. hom. 10. in Evang. reſpondere,
quia virtus conſtellationis in ictu puncti eſt. Quibus è diverſo nos di-
cimus, quia magna eſt mora nativitatis. Si igitur in ictu puncti
conſtellatio permutatur, neceſſe jam erit, ut tot dicant fata, quot
ſunt membra naſcentium. Certè Geminorum filiorum Judæ ex
Thamar Gen. 38. 27. in ipsâ effuſione infantium, unus protulit
manum, in quâ obſtetrix ligavit coccinum, illo verò retrabente ma-
num egreſſus eſt alter: poſtea egreſſus eſt frater ejus, in cujus ma-
nu erat coccinum, quem appellavit Zara. Hujus Horoſcopus
fuit, ne punctum aſcendens, cùm manum protulit? an,
verò cum perfectè egreſſus eſt? an potiùs duos habuit Horo-
ſcopos? fuit enim non brevis mora, & multo major quàm
inter Jacob & Eſau naſcentes. Si primi momenti ratio habea-
tur, quare non etiam poſtremi? quare non ſingulorum? aut
ſaltem dicatur, utrùm attendendum ſit temporis punctum,
quo caput infantis, an quo cor ejuſdem ex matris utero egre-
ditur. Præterea in Domorum diviſione non una fuit omnium
methodus, quamvis omnibus communes fuerint Horizon & Meridianus: aliis enim placuit in duodecim partes æquales
Eclipticam dividere, aliis Æquatorem, aliis Verticalem Pri-
marium, qui per Zenith, & Æquatoris cum Horizonte ſe-
ctionem tranſit. Non igitur eodem momento idem Planeta
ab omnibus exiſtimatus eſt pertinere ad eandem Domum; ac
proinde his quidem viſus eſt eſſe in Sextâ, quæ eſt Domus
valetudinis, morborum, ſervorum, Minorum animalium; his verò in Septimâ, quæ Domus eſt conjugii, emptionis,
venditionis, conditionis, inimicorum. Quorumnam igitur
obſervationibus fidem habebimus? Priſci Chaldæi aliter, ac
juniores Aſtrologi plerique, Domorum terminos definiebant: ex quo illud conſequens eſt, eorum obſervationes, quæcun-
que & quantæcunque fuiſſe illæ dicantur, inutiles eſſe, ut
præfentium Aſtrologorum dogmata conſtituere valeant.

Maur. Ex his mihi manifeſtò apparet hujus artis antiſtites
partim non niſi caſu veros, partim malitiâ falſos fictoſque,
fuiſſe: quis enim mihi perſuadeat illis innotuiſſe natalis horæ
punctum? etiam ſi totum naſcendi ſpatium unius momenti
loco haberetur: nimirum ignota illis erant noſtra Automata
horas indicantia, & ex Sole aut Stellis tempus definire non,
poterant Cœlo nubibus obducto, quibus deterſis, adhuc
Atmoſphœræ vapores ſiderum ex Horizonte emergentium al-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer