Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. alter alterum proxime conſequutus fuerit, quemadmodum
de Eſau & Jacob Divinæ literæ teſtantur, quos eadem Cœli
configuratio, ſi quid valebat, adeò diſſimiles effinxit: ſi enim
corpus ſpectemus, qui primus egreſſus eſt, rufus erat, & totus
in morem pellis biſpidus, vocatumque eſt nomen ejus Eſau: Protinus
alter egrediens plantam fratris tenebat manu, idcirco appellavit
eum Jacob. Gen. 25. 25. , hic autem erat lenis, ideóque ut ſeni patri,
cujus oculi caligaverant, appareret Eſau, mater pelliculas bædo-
rum circundedit manibus, & colli nuda protexit, Gen. 27. 16. Si verò
animi propenſionem attendamus in fratribus adultis, factus eſt
Eſau vir gnarus venandi, & homo agricola; Jacob autem vir ſimplex
habitabat in tabernaculis. Eſau jura primogeniti vendidit; Jacob
pręripuit patris benedictionem, abiit pauper paternam domum
relinquens, rediit dives. Quàm diſpares effectûs in Geminis illis
eadem aſtra protulerunt? cum non ſolùm ſimul nati ſint, ſed
etiam ſimul concepti; fuit ſcilicet, ut habetur ad Rom. 9. 10. Rebecca ex uno concubitu habens Iſaac patris noſtri; adeò ut ad
diverſas Cœli & aſtrorum poſitiones pro diverſo conceptionis
tempore diſcrimen illud referri nequeat; neque hinc pateat
ullum Aſtrologis effugium.

Dand. Hujus argumenti vim infringere aut debilitare ha-
ctenus non valuerunt Aſtrologiæ ſectatores, tamque validè
urgentur, ut, quò ſe recipiant, prorſus non habeant. Nam ſi
eandem aſtrorum poſitionem utrique fratri contigiſſe affir-
ment, aut illa nihil omninò portendebat, & prędictiones omnes
plenę ſunt inanitatibus atque mendaciis; aut ſignificatio erat
amphibola, & de omnibus idem poſſumus ſuſpicari ſemper
incerti, quam in partem detorquenda ſit interpretatio. Sin
autem ob celerrimum ſiderum motum mutatam fuiſſe confi-
gurationem aſſerant, dum naſcente priore moram trahebat
poſterior, doceant, velim, quàm aptè iſta conveniant cum
cæteris effatis de Aſpectu Platico in Applicatione, & Deflu-
xu, ubi res ad tenuiſſimum momentum non exigitur, ut in
Aſpectu Partili; præſertim cum neque tàm exiliter ad calcu-
los revocari Cœlorum motum velint, quin concedant poſtre-
mos quinque gradûs Domûs Antecedentis pertinere poſſe ad
ſubſequentem. Hinc licèt diurnus ſiderum motus ſit velociſ-
ſimus, attamen Planetarum inter ſe configuratio tàm brevi
temporis ſpatio nullam notabilem ſubire potuit mutationem,
& ad ſummum qui in extremis Antecedentis Domûs finibus
conſtituti erant, in conſequentem tranſgreſſi ſunt, quin aut

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer