Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. à parentibus, & avis, aliiſque ſenioribus accepere; tradìta verò
à Chaldęis Aſtrologię pręcepta nemo mihi perſuadeat ſolido
alicui fundamento niti.

Maur. Si in his, quę ab hominum arbitratu nullâ ratione
pendent, nullius ferè momenti eſſe conſtat prędictiones, quę à
ſideribus tantùm petuntur, quippe quę non ſunt integra even-
torum cauſa, quid certi ex iiſdem pręnunciari poterit de humani
corporis conſtitutione? Quis enim non intelligat aptam humo-
rum temperationem, ex quâ virium robur, & firma valetudo,
concinna membrorum conformatio, & oris venuſtas, vitę curri-
culum, & vegeta ſenectus, infanti contingere ex eâ materia,
quâ fœtus in utero effingitur? hęc autem ex ſanguine per ſuos
ductûs in fœtum derivato deſumitur; Sanguinem verò ex cibo
& potu, quo mater nutritur, immò & ex aëre, quem illa in,
pulmones attrahit, effici manifeſtum eſt; non enim nihil referre
putandum eſt ad ſanguinis temperationem, craſſo - ne & con-
creto in aëre, an in tenui degat mater uterum gerens, & utrùm
ſimila, an lomentum eidem prębuerit panem, quo veſceretur,
quáve potione ſive aquâ, ſive mero, ſitim illa depulerit, aut
quia neceſſitati parere coacta fuerit, aut quia more pręgnan-
tum lubidini ſervire maluerit. At verò ad inficiendum fœtûs
ſanguinem quantum valeant materni animi pathemata, & ægritudines, non eſt opus pluribus exemplis confirmare; vix
enim unquam ſine notabili infantis incommodo matrem ex
improviſo periculo horror perfudit. Vana igitur eſt prædictio
& notatio cujuſque vitæ ex natali die, cum tàm multa Aſtro-
logis ignota ſidereæ efficientiæ modum temperent. Nec admo-
dum juvaret in Nativitate Nocturnâ Lunam habuiſſe in Ho-
roſcopo libero à Maleficis conſtitutam in Piſcibus, atque reſ-
picientem Solem aſpectu benefico, cum Jove in Cazimi, hoc
eſt in Corde Solis, ut diu viveret, qui corruptum & vitioſum
Sanguinem à matre hauſiſſet: Hęc ſi animadverterent, quos
miſeros nimia credulitas facit, non audirent hujuſmodi fatidi-
cos ab aquâ aut ab igni pericula monentes, ab inimicis damna,
aut bonorum jacturam denuntiantes, lethalem morbum prę-
cinentes; ſed totum Chaldaicum prędicendi genus repudiarent,
ut contemptâ terrorum inanitate, ſinè ægritudine & ſinè metu
viverent, nec ſe vanâ ſpe divitiarum, honoris, ac dignitatum
lactari ſinerent.

Dand. Res eſt ſanè non levi admiratione digna, viros cæte-
roqui prudentię opinione commendatos ex Genethliaco The-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer